CAPUT XIII.

26. Sed quia de Abraham loquebatur et Sara, subjunxit atque ait:

“ Quod si dixeris, Usus in eis vigebat, et fetus non erat: respondebo, Quem conditor promisit, conditor dedit, non concubitus, sed Dei opus est qui nascitur. Qui enim, primum hominem fecit ex pulvere (Gen. II, 7), omnes fabricatur ex semine. Sicut ergo tunc limus, qui assumptus est materia, non auctor hominis fuit: ita nunc vis illa voluptatis, confectrix commixtrixque seminum, non explet operationis vicem; sed de thesauris naturae offert Deo, unde ille hominem dignetur operari. ”

Haec omnia quae dixit, excepto quod ait, a voluptate semina confici atque misceri, recte diceret, si in eis catholicum sensum defendere niteretur. Quia vero scimus quid ex his moliatur efficere, profecto dicit etiam recta perverse. Illud itaque, quo excepto caetera vera esse non abnuo, ideo non est verum, quia voluptas illa concupiscentiae carnalis non conficit semina; sed ea quae jam sunt in corporibus a vero Deo condita, a quo et ipsa conduntur corpora, non fiunt a voluptate , sed excitantur et emittuntur cum voluptate. Utrum autem utriusque sexus semina in muliebri utero cum voluptate misceantur, viderint feminae quid in secretis visceribus sentiant: nos non decet inaniter usque ad ista esse curiosos. Libido tamen illa erubescenda, unde pudenda ipsa appellata sunt membra, non fuit in corpore vitae illius, quae in paradiso fuit ante peccatum, sed coepit esse in corpore mortis hujus retributa inobedientia inobedientiae post peccatum. Sine qua libidine poterat opus fieri conjugum in generatione filiorum, sicut multa opera fiunt obedientia caeterorum sine illo ardore membrorum, quae voluntatis nutu moventur, non aestu libidinis concitantur.

27. Attende caetera

“ Hoc etiam, ”

inquit,

“ Apostoli confirmat auctoritas. Cum enim beatus Paulus de mortuorum resurrectione loqueretur, ait: Insipiens, tu quod seminas non vivificatur. Et infra: Deus autem dat illi corpus prout vult, et unicuique seminum proprium corpus (I Cor. XV, 36-38). Si ergo Deus, ”

inquit,

“ humano semini, quod nemo negat vel prudentium vel piorum, proprium sicut omnibus rebus corpus attribuit, unde quemquam reum natum probabis? Tandem oro respicias, quibus laqueis peccati naturalis suffocetur assertio. Verum age, ”

inquit,

“ tecum, precor, mitius. Mihi crede, etiam te Deus fecit: sed, quod fatendum est, gravis error infecit. Quid enim potest profanius dici, quam quod Deus hominem aut non fecerit, aut, ut dicis, diabolo fecerit, aut certe diabolus Dei sit imaginem, hoc est, hominem fabricatus; quod non minus stultum dignoscitur esse, quam impium? Ergo tam inops, ”

inquit,

“ tam inverecundus Deus est, ut non habuerit quod in praemium sanctis hominibus daret, nisi quod deceptis diabolus infudit in vitio ? Vis autem scire, quod etiam in his qui sancti non sunt, hanc generationum potentiam Deus tribuisse probetur? Eo igitur tempore cum Abraham metu perculsus gentis barbarae, Saram quae uxor erat, sororem suam dixit, refertur Abimelech rex illius provinciae abduxisse eam in noctis usum. Sed Deus cui curae erat honor sanctae mulieris, in somnis Abimelech veniens regiam frenavit audaciam, comminatus interitum, si pergeret violare conjugium. Tunc Abimelech ait: Numquid, Domine, gentem ignorantem et justam perdes? Nonne ipsi dixerunt se germanitate conjunctos? Surrexit ergo mane Abimelech, et accepit mille didrachmas argenti, et oves, et vitulos, et pueros, et ancillas, et dedit Abrahae, atque a se mulierem remisit intactam. Oravit vero Deum Abraham pro Abimelech: et sanavit Deus Abimelech, et uxorem, et ancillas ejus. ”

Cur autem haec tanta prolixitate narraverit, accipe breviter in his quae secutus adjunxit:

“ Deus, ”

inquit,

“ orante Abraham curavit potentia dispensationis secreta , quae amota est verendis vilium feminarum; quia clauserat Deus aforis omnem vulvam in domum Abimelech. ”

(Gen. XX).

“ Vide ergo, ”

inquit,

“ utrum naturaliter malum dici debet, quod interdum aufert exasperatus Deus, redditque placatus. Ipse, ”

inquit,

“ facit et piorum filios et impiorum: quoniam quod fiunt parentes, ad naturam pertinet, quae Deo gaudet auctore; quod autem impii sunt, ad studiorum pravitatem, quae unicuique de libera voluntate contingit. ”