|
28. His omnibus quae tam multa dixit, respondemus, nihil divinis
testimoniis, quae interposuit, esse dictum de pudenda libidine, quam
dicimus non fuisse in corpore beatorum, quando nudi erant, et non
confundebantur (Id. II, 25). Nam primum illud Apostoli de
seminibus dictum est frumentorum, quae prius moriuntur ut
vivificentur. Quam sententiam scilicet apostolicam, quo consilio
nescio, noluit iste complere; nam eam huc usque commemoravit:
Insipiens, tu quod seminas non vivificatur. Apostolus autem addit:
nisi moriatur. Sed iste quantum existimo, quod de frumentis dictum
est, de humano semine accipi voluit ab eis qui haec legunt, et
Scripturas sanctas vel nesciunt, vel non recordantur. Denique non
solum istam sententiam decurtavit, ut non adderet, nisi moriatur:
verum etiam sequentia praetermisit, ubi aperuit Apostolus de quibus
seminibus loqueretur. Ait enim Apostolus: Et quod seminas, non
corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum, fere tritici, aut
alicujus caeterorum. His praetermissis, iste contexuit quod deinde
dicit Apostolus, Deus autem illi dat corpus prout vult, et unicuique
seminum proprium corpus (I Cor. XV, 36-38); tanquam de
concumbente homine dixerit Apostolus, Insipiens, tu quod seminas non
vivificatur: ut intelligeremus non ab homine concubitu filios
seminante, sed a Deo vivificari semen humanum. Sic enim fuerat
praelocutus, quia
|
“
voluptas illa non explet operationis vicem, sed de thesauris naturae
offert Deo, unde ille hominem dignetur operari.
”
|
|
Et subjunxit testimonium, quasi hoc dixerit Apostolus: Insipiens,
tu quod seminas non vivificatur; hoc est, non a te vivificatur, sed
hominem de tuo semine Deus operatur: tanquam ab Apostolo media illa
quae praetermisit iste, non dicta sint; atque ita se habeat ejus
sententia, velut de humano semine loqueretur: Insipiens, tu quod
seminas non vivificatur, Deus autem illi dat corpus prout vult, et
unicuique seminum proprium corpus. Denique post haec Apostoli verba
sic infert sua,
inquit,
|
“
humano semini, quod nemo negat vel prudentium vel piorum, proprium
sicut omnibus rebus corpus attribuit:
”
|
|
quasi Apostolus de humano semine in illo testimonio sit locutus.
29. De qua fraude quid adjuvaretur ejus intentio, cum aliquanto
attentius cogitarem, nihil potui reperire, nisi quia testem voluit
adhibere Apostolum, quo probaret Deum, quod et nos dicimus, de
humanis seminibus hominem operari. Et cum ei testimonium nullum
occurreret, isto abusus est fraudulenter, timens utique, ne forte si
appareret Apostolum non de humanis seminibus, sed de frumentis illa
dixisse, hinc admoneremur, unde refutaretur, non religiosae
voluntatis, sed libidinosae voluptatis pudens nominator, et impudens
praedicator. De ipsis quippe seminibus, quae in agris agricolae
seminant, potest ipse redargui. Cur enim non credamus, Deum
potuisse in paradiso concedere homini beato de suo semine, quod
concessum videmus agricolis de tritici semine; ut eo modo illud
sereretur sine ulla pudenda libidine, ad voluntatis nutum membris
obsequentibus genitalibus; sicut hoc seritur sine ulla pudenda
libidine, ad voluntatis nutum agricolarum obsequentibus manibus;
honestiore in parentibus gignendorum desiderio filiorum, quam est
implendorum in arantibus horreorum: ac deinde Creator omnipotens
incontaminabili ubique praesentia et creatrice potentia de seminibus
hominum prout vellet, quod et nunc facit, operaretur in femina, sicut
de seminibus frumentorum prout vult operatur in terra, beatis matribus
sine libidinosa voluptate concipientibus, sine aerumnoso gemitu
parientibus; quandoquidem in illa felicitate et in corpore nondum
mortis hujus, sed vitae illius, non esset feminis in excipiendis
seminibus quod puderet, sicut non esset in edendis fetibus quod
doleret? Quisquis non credit , vel credi non vult, hominibus ante
omne peccatum in illa paradisi felicitate versantibus hoc potuisse Dei
voluntate et benignitate concedi, non optandae fecunditatis laudator,
sed pudendae voluptatis amator est.
|
|