|
30. Item aliud ex libro divino testimonium quod posuit de
Abimelech, et Deo volente clausa omni vulva in domo ejus ne mulieres
ejus parerent, atque aperta rursus ut parerent, quid ad rem pertinet?
quid habet de illa pudenda libidine, de qua nunc quaestio est?
Numquid ipsam Deus detraxit illis feminis, reddiditque cum voluit?
Sed poena fuit ut parere non possent, beneficium vero ut parere
possent more hujus corruptibilis carnis . Non enim tale beneficium
Deus conferret corpori mortis hujus, quale non haberet nisi corpus
vitae illius in paradiso ante peccatum, ut et conceptus proveniret sine
libidine pruriente, et partus sine dolore cruciante. Cur autem non
intelligamus, quandoquidem dicit Scriptura, aforis omnem vulvam
fuisse conclusam, aliquo dolore factum esse, ut non possent feminae
concubitum perpeti, qui dolor Deo succensente fuisset inflictus,
miserante detractus? Nam si ad impedimentum serendae prolis esset
libido detrahenda, viris esset detrahenda, non feminis. Femina enim
posset voluntate concumbere, etiam desistente libidine qua
stimularetur; si viro non deesset, qua excitaretur. Nisi forte,
quia scriptum est, et ipsum Abimelech fuisse sanatum, virilem
dicturus est ei libidinem redditam. Quam profecto si amiserat, quid
opus fuit eum divinitus admoneri, ut Abrahae non misceretur uxori?
Sed sanatum dicit, quia domus ejus ab illa peste sanata est.
|
|