|
31. Jam nunc illa tria videamus, quorum trium quodlibet dixerimus,
nihil ait dici posse profanius: quod hominem Deus aut non fecerit,
aut diabolo fecerit, aut certe diabolus Dei sit imaginem, hoc est,
hominem fabricatus. Horum trium primum et novissimum non dici a
nobis, etiam ipse, si non sit excors aut nimium pervicax,
confitetur. De illo quaestio est, quod secundo medioque loco posuit,
ubi sic fallitur, ut a nobis hoc existimet dici, quod diabolo Deus
hominem fecerit, tanquam in hominibus quos Deus ex hominibus
parentibus creat, hoc intendat, hoc curet, hoc sui operis ratione
provideat, ut habeat diabolus servos, quos ipse sibi facere non
potest. Absit ut hoc qualiscumque vel puerilis pietas suspicetur.
Bonitate sua Deus facit homines, et primos sine peccato, et caeteros
sub peccato, in usus profundarum cogitationum suarum. Sicut enim de
ipsius diaboli malitia novit ille quid agat, et quod agit justum est et
bonum, quamvis sit de quo agit injustus et malus, nec eum propterea
creare noluit, quia malum futurum esse praescivit: ita de universo
genere humano, quamvis nullus hominum sine peccati sorde nascatur,
bonum ille qui summe bonus est operatur; alios faciens tanquam vasa
misericordiae, quos gratia discernat ab eis qui vasa sunt irae; alios
tanquam vasa irae, ut notas faciat divitias gloriae suae in vasa
misericordiae. Eat iste nunc, et adversus Apostolum, cujus ista
sententia est, argumentetur; imo adversus ipsum figulum, cui
respondere prohibet Apostolus, dicens: O homo, tu quis es qui
respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare sic
me fecisti? Annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere
aliud vas in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX,
20-23)? Numquid ergo vasa irae negat iste esse sub diabolo? aut
quia sub diabolo sunt, alius ea quam ipse facit, qui vasa
misericordiae facit? aut aliunde et non ex eadem massa facit? Hic
itaque dicat, Ergo Deus vasa diabolo facit: quasi nesciat Deus sic
eis uti ad opera sua justa et bona, sicut ipso utitur diabolo.
|
|