|
32. An vero filios perditionis haedos sinistrae partis (Matth.
XXV, 33) diabolo pascit, et diabolo nutrit, et vestit, quia
facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et
injustos (Id. V, 45)? Sic itaque creat malos, quomodo pascit
et nutrit malos: quia quod eis creando tribuit, ad naturae pertinet
bonitatem; et quod eis pascendo et nutriendo dat incrementum, non
utique malitiae eorum, sed eidem bonae naturae quam creavit bonus,
bonum tribuit adjumentum. In quantum enim homines sunt, bonum est
naturae, cujus auctor est Deus: in quantum autem cum peccato
nascuntur, perituri si non renascuntur , ad semen pertinent maledictum
ab initio (Sap. XII, 11), illius antiquae inobedientiae
vitio. Quo tamen bene utitur factor etiam vasorum irae, ut notas
faciat divitias gloriae suae in vasa misericordiae; ne meritis suis
tribuat, si ad eamdem massam quisque pertinens gratia liberetur, sed
qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17).
|
|