|
33. Ab hac fide apostolica atque catholica veracissima et
fundatissima, cum Pelagianis iste discedens, non vult nascentes esse
sub diabolo, ne parvuli portentur ad Christum, ut eruantur a
potestate tenebrarum, et in regnum ipsius transferantur (Coloss.
I, 13). Ac sic accusat Ecclesiam toto orbe diffusam, in qua
ubique omnes baptizandi infantuli non ob aliud exsufflantur, nisi ut ab
eis princeps mundi mittatur foras (Joan. XII, 31): a quo
necesse est vasa irae possideantur, cum ex Adam nascuntur, si in
Christo renascantur, et in ejus regnum per gratiam facta vasa
misericordiae transferantur. Contra istam fundatissimam veniens
veritatem, ne universam Christi Ecclesiam oppugnare videatur, quasi
me unum alloquitur, et velut corripiens atque admonens dicit: Etiam
te Deus fecit; sed, quod est fatendum, gravis error infecit. Sane
quod me Deus fecerit agnosco, et gratias ago: qui tamen cum irae
vasis perissem, si tantum ex Adam me fecisset, et in Christo non
refecisset. Quod cum possessus Pelagiana impietate non credit, si in
tanto malo in finem usque perdurat, non ipse, sed Catholici videant,
qualis et quantus eum error, non infecerit, sed plane interfecerit.
|
|