|
34. Attende sequentia:
inquit,
|
“
filii ex conjugio suscepti naturaliter boni sunt, Apostolo dicente
discamus, qui ait de improbis: Relicto naturali usu feminae,
exarserunt in de sideria sua, invicem masculi in masculos turpitudinem
operantes (Rom. I, 27). Ostendit ergo,
”
|
|
inquit,
|
“
usum feminae et naturalem esse, et pro suo modo laudabilem:
flagitium autem ex voluntate propria exerceri contra institutionis
pudorem. Merito itaque,
”
|
|
inquit,
|
“
et in bene utentibus genus concupiscentiae modusque laudatur, et in
turpibus excessus ejus punitur. Denique eodem tempore Deus Abrahae
et Sarae marcentia aevo membra vegetavit
”
|
|
(Gen. XXI, 1),
|
“
quo in Sodomis ipsa igneo imbre punivit
”
|
|
(Id. XIX, 24, 25).
inquit,
|
“
accusandum membrorum vigorem, quoniam per ipsum Sodomitae flagitiis
obliti sunt; accusabis etiam creaturam panis et vini, quoniam hinc
quoque eos peccasse Scriptura divina significavit. Dicit enim
Dominus per Ezechielem prophetam: Verumtamen hae iniquitates
Sodomae sororis tuae, superbia, in saturitate panum et abundantio
vini fluebant ipsa et filii ejus, et manum pauperis et egentis non adjuvabant
”
|
|
(Ezech. XVI, 49).
inquit,
|
“
utrum mavis: aut reputa divino operi commixtionem corporum, aut
creaturam panis et vini similiter malam esse defini. Quod si feceris,
aperte Manichaeus esse convinceris. Concupiscentiae autem naturalis
qui modum tenet, bono bene utitur; qui modum non tenet, bono male
utitur. Quid dicis ergo,
”
|
|
inquit:
|
“
Ita nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest
accusari; sicut adulteriorum malum bono naturali, quod inde nascitur,
non potest excusari
”
|
|
(De Nupt. et Concup., lib. 1, n. 1)?
inquit,
|
“
quod negaveras concessisti, quod concesseras sustulisti: et nihil
magis laboras, quam ut parum intelligaris. Ostende sine commixtione
nuptias corporales: aut unum aliquod huic operi nomen imponito, et vel
bonum, vel malum conjugium nuncupato. Spopondisti utique bona te
definire conjugia: si conjugium bonum, si homo fructus conjugii
bonus, si hic fructus opus Dei malus esse non potest, qui per bonum
ex bono nascitur; ubi igitur originale malum, quod tot praejudiciis
interemptum est?
”
|
|
|
|