|
35. Ad haec respondeo, non solum filios ex conjugio, verum etiam
ex adulterio bonum aliquod esse, secundum opus Dei quo creati sunt:
secundum autem originale peccatum, in damnatione nasci ex Adam primo,
non solum si de adulterio, verum etiam si de conjugio generentur, nisi
in Adam secundo, qui est Christus, regenerentur. Quod autem ait
Apostolus de improbis, Relicto naturali usu feminae, exarserunt in
desideria sua in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes:
non dixit usum conjugalem, sed naturalem, eum volens intelligi, qui
fit membris ad hoc creatis, ut per ea possit ad generandum sexus
uterque misceri. Ac per hoc, cum eisdem membris etiam meretrici
quisque miscetur, naturalis est usus, nec tamen laudabilis, sed
culpabilis. Ab ea vero parte corporis, quae non ad generandum est
instituta, si et conjuge quisque utatur, contra naturam est et
flagitiosum. Denique prius idem apostolus de feminis dixit, Nam
feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra
naturam (Rom. I, 27, 26): deinde, de masculis in masculos
turpitudinem operantibus, relicto usu femineo naturali. Non ergo isto
nomine, id est, usu naturali, conjugalis est laudata commixtio, sed
immundiora et sceleratiora flagitia denotata sunt, quam si illicite et
feminis, sed tamen naturaliter uterentur.
|
|