|
36. Panem vero et vinum sic non reprehendimus propter luxuriosos et
ebriosos, quomodo nec aurum propter cupidos et avaros. Quocirca
commixtionem quoque honestam conjugum non reprehendimus propter pudendam
corporum libidinem. Illa enim posset esse nulla praecedente
perpetratione peccati, de qua non erubescerent conjugati: haec autem
exorta est post peccatum, quam coacti sunt velare confusi (Gen.
III, 7). Unde remansit posterioribus conjugatis, quamvis hoc
malo bene et licite utentibus, in ejusmodi opere humanum vitare
conspectum, atque ita confiteri quod pudendum est, cum debeat neminem
pudere quod bonum est. Sic insinuantur haec duo, et bonum laudandae
conjunctionis, unde filii generentur, et malum pudendae libidinis,
unde qui generantur, regenerandi sunt ne damnentur. Proinde pudenda
libidine qui licite concumbit, malo bene utitur: qui autem illicite,
malo male utitur. Rectius enim accipit nomen mali quam boni, unde
erubescunt et mali et boni: meliusque credimus ei qui dicit, Scio
quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum (Rom. VII,
18); quam huic qui dicit hoc bonum, unde si confunditur,
confitetur malum; si autem non confunditur, addit impudentiam, pejus
malum. Recte igitur diximus,
|
“
Ita nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest
accusari; sicut adulteriorum malum bono naturali, quod inde nascitur,
non potest excusari:
”
|
|
quoniam natura humana quae nascitur vel de conjugio, vel de adulterio,
Dei opus est. Quae si malum esset, non esset generanda; si malum
non haberet, non esset regeneranda: atque ut ad unum verbum utrumque
concludam, natura humana si malum esset, salvanda non esset; si ei
mali nihil inesset, salvanda non esset. Qui ergo dicit eam bonum non
esse, bonum negat conditae creatorem: qui vero negat ei malum inesse,
misericordem vitiatae invidet salvatorem. Quapropter in hominibus
nascentibus neque excusanda sunt adulteria per bonum quod inde a
conditore bono creatum est, nec accusanda conjugia per malum quod ibi a
misericorde salvatore sanandum est.
|
|