CAPUT XXIII.

38.

“ Novo, ”

inquit,

“ genere disserendi, et catholicum profiteris , et Manichaeo patrocinaris, dicendo nuptias et magnum bonum, et magnum malum. ”

Prorsus quid loquatur, ignorat, sive ignorare se simulat. Aut enim non intelligit, aut non vult intelligi quid dicamus. Sed si non intelligit, praeoccupatione impeditur erroris: si autem non vult quid dicamus intelligi, pervicaciae vitium est, quo suum defendit errorem. Et Jovinianus, qui paucos ante annos novellam conatus est haeresim condere, Manichaeis patrocinari dicebat Catholicos, quod adversus eum sanctam virginitatem nuptiis praeferebant. Sed responsurus est iste, non se quod Jovinianus de indifferentia nuptiarum virginumque sentire. Nec ego dico quod isti hoc sentiant: verumtamen per Jovinianum Catholicis Manichaeos objicientem, non esse hoc novum, novi haeretici recognoscant. Nos itaque nuptias bonum dicimus esse, non malum. Sed sicuti Ariani Sabellianos nos esse criminantur, quamvis non dicamus unum eumdemque esse Patrem et Filium et Spiritum sanctum, quod Sabelliani dicunt; sed dicamus unam eamdemque esse naturam Patris et Filii et Spiritus sancti, quod Catholici dicunt: ita Pelagiani nobis Manichaeos objiciunt, quamvis non dicamus esse malum nuptias, quod dicunt Manichaei; sed dicamus malum primis hominibus, id est, primis conjugibus accidisse , et inde in omnes homines pertransisse, quod dicunt Catholici. Sed sicut Ariani dum Sabellianos fugiunt, in pejus aliquid inciderunt; quia Trinitatis ausi sunt non personas discernere, sed naturas: ita Pelagiani dum Manichaeorum pestem in perversum vitare conantur, de nuptiarum fructu ipsis Manichaeis convincuntur perniciosiora sentire, credendo parvulos Christo medico non egere.