CAPUT XXIV.

39.

“ Definis, ”

inquit,

“ hominem, si de fornicatione nascatur, reum non esse; si de conjugio, innocentem non esse. Huc enim pervenit quod dixisti, bonum naturale de adulteriis posse subsistere, malum originale etiam de conjugio trahi. ”

Frustra omnino conatur apud intelligentem lectorem, quae sunt recta pervertere. Absit enim ut dicamus, hominem, si de fornicatione nascatur, reum non esse. Sed dicimus, hominem, sive de conjugio, sive de fornicatione nascatur, bonum aliquid esse, propter auctorem naturae Deum; malum aliquid trahere, propter originale peccatum. Quod ergo dicimus,

“ bonum naturale etiam de adulteriis posse subsistere, malum autem originale etiam de conjugio trahi, ”

non huc pervenit, quo ille conatur adducere, non nasci reum de adulteriis, nec innocentem de nuptiis: sed ex utroque reum generatione factum, propter originale delictum; et utrumque regeneratione absolvendum, propter naturae bonum.