CAPUT XXVI.

41. Ad haec adjungit, et dicit:

“ Prorsus autem si malum de nuptiis trahitur, accusari possunt, excusari non possunt; et in diaboli jure opus earum fructumque constituis: quia omnis causa mali, expers boni est. Homo autem, ”

inquit,

“ qui de nuptiis nascitur, non criminibus, sed seminibus imputatur. Seminum vero causa in conditione corporum est: quibus corporibus qui male utitur, boni meritum, non genus sauciat. Liquido igitur, ”

inquit,

“ claret, bonum non esse causam mali. Si ergo, ”

inquit,

“ trahitur et de nuptiis originale malum, causa mali est conventio nuptiarum: et necesse est malum esse, per quod et ex quo malus fructus apparuit, dicente Domino in Evangelio, Ex fructibus suis arbor agnoscitur ”

(Matth. VII, 16).

“ Quomodo ”

inquit,

“ tu audiendus putaris, qui dicis bonum esse conjugium, de quo nihil aliud quam malum prodire definis? Constat igitur rea esse conjugia, si peccatum inde originale deducitur; nec posse defendi, nisi fructus eorum innocens approbetur. Defenduntur autem, et bona pronuntiantur: fructus ergo approbatur innocuus. ”

42. Ad haec responsurus, prius volo esse intentum lectorem, nihil agere istos, nisi ut salvator non sit parvulis necessarius, quos peccata prorsus a quibus salventur negant habere. Haec tanta perversitas et tantae inimica gratiae Dei, quae data est per Jesum Christum Dominum nostrum, qui venit quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10), insinuare se nititur cordibus parum intelligentium, laude operum divinorum, hoc est, laude naturae humanae, laude seminis, laude nuptiarum, laude utriusque sexus commixtionis, laude fecunditatis: quae omnia bona sunt. Nolo enim dicere, laude libidinis: quia eam et ipse nominare confunditur, ut aliud aliquid, non ipsam, laudare videatur. Ac per hoc mala quae acciderunt naturae, non discernendo ab ipsius bonitate naturae, non eam (quia falsum est) ostendit sanam, sed sanari non permittit aegrotam. Et ideo illud quod diximus, quod

“ adulteriorum culpam, bonum quod inde nascitur, ”

id est,

“ homo non potest excusare, ”

verum esse concedit: et hoc, unde nulla inter nos quaestio est, etiam similitudine furis furtivum triticum seminantis, de quo bona utique messis nascitur, astruit et confirmat ut potest. Illud autem alterum quod diximus,

“ Nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari, ”

non vult consentire quod verum sit: quia si consenserit, non Pelagianus haereticus, sed Christianus catholicus erit.

“ Prorsus, ”

inquit,

“ si malum de nuptiis trahitur, accusari possunt, excusari non possunt; et in diaboli jure opus earum fructumque constituis: quia omnis causa mali, expers boni est. ”

Et ad hoc caetera attexit, ut probet causam mali bonum esse non posse ; et ideo nuptias, quia bonum sunt, causam mali non esse; ac per hoc de illis peccatorem, qui necessarium habeat salvatorem, nasci omnino non posse: quasi nos nuptias causam dicamus esse peccati; quamvis homo qui ex illis nascitur, non nascatur sine peccato. Nuptiae institutae sunt causa generandi, non peccandi: propter quod illa est a Domino benedictio nuptiarum, Crescite, et multiplicamini, et replete terram (Gen. I, 28). Peccatum autem quod inde a nascentibus trahitur, non ad nuptias pertinet, sed ad malum quod accidit hominibus, quorum conjunctione sunt nuptiae. Nam malum pudendae libidinis et potest esse sine nuptiis, et potuerunt esse nuptiae sine illo: ad conditionem autem pertinet corporis, non vitae illius, sed mortis hujus, ut nunc non possint esse nuptiae sine illo, quamvis ipsum possit esse sine illis. Nam utique sine nuptiis est pudenda carnis concupiscentia, quando adulteria et quaeque stupra atque immunda committit, longe contraria pudicitiae nuptiarum; aut quando nulla ista committit, quia homo nulla consensione permittit, et tamen surgit et movetur et movet, et plerumque in somnis ad ipsius operis similitudinem et suae motionis pervenit finem. Hoc ergo malum nec in ipsis nuptiis malum est nuptiarum: sed habent illud in corpore mortis hujus paratum, etiamsi nolunt, sine quo non possunt implere quod volunt. Non igitur ab earum institutione, quae benedicta est, ad eas venit: sed ab eo quod ex uno homine peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt.

43. Quid est ergo quod ait,

“ Ex fructibus suis arbor agnoscitur, ”

quia hoc in Evangelio dixisse Dominum legimus? Numquid inde Dominus loquebatur, et non potius de duabus voluntatibus hominum, bona scilicet et mala, istam bonam, illam malam arborem dicens; quia de bona voluntate opera bona nascuntur, et mala de mala, nec possunt bona de mala, et mala de bona? Quod si nuptias tanquam arborem bonam, secundum istam quam commemoravit evangelicam similitudinem posuerimus; profecto e contrario fornicationem posituri sumus arborem malam. Quamobrem si homo ita dicitur fructus nuptiarum, tanquam bonus ex arbore bona, procul dubio nasci homo de fornicatione non debuit. Mala quippe arbor bonos fructus non facit (Matth. VII, 18). Porro si dixerit, non illic arboris loco ponendum esse adulterium, sed naturam potius humanam, de qua nascitur homo: ita etiam hic non erit arbor connubium, sed natura humana, de qua nascitur homo. Nihil proinde valet ad istam quaestionem similitudo illa evangelica: quia non sunt nuptiae causa peccati, quod trahitur a nascente, et expiatur in renascente; sed voluntarium peccatum hominis primi, originalis est causa peccati.

“ Dicis iterum, ”

inquit,

“ Nam sicut peccatum, sive hinc, sive inde a parvulis trahatur, opus est diaboli: sic homo, sive hinc, sive inde nascatur, opus est Dei. ”

Et dixi hoc, et verissime dixi: et si non Pelagianus, sed Catholicus esset, nihil aliud et ipse in Catholica diceret .