|
44. Quid est ergo quod quaerit a nobis,
|
“
Per quid peccatum inveniatur in parvulo; utrum per voluntatem, an
per nuptias, an per parentes?
”
|
|
Sic enim loquitur, et tanquam ad omnia ista respondet, et a peccato
quasi cuncta ista purgando, nihil vult remanere unde peccatum
inveniatur in parvulo. Verba denique jam ipsa ejus attende.
inquit,
|
“
peccatum invenitur in parvulo? Per voluntatem? Nulla in eo fuit.
Per nuptias? Sed hae pertinent ad opus parentum, quos in hoc actu
non peccasse praemiseras; sed quantum ex consequentibus apparet, non
hoc vere concesseras. Ipsae sunt igitur exsecrandae,
”
|
|
inquit,
|
“
quae causam fecerunt mali: sed illae solae opus indicant personarum.
Parentes igitur qui conventu suo causam fecere peccato, jure
damnabiles sunt. Ambigi ergo,
”
|
|
inquit,
|
“
jam non potest, si tuam sequamur sententiam, conjuges aeterno
supplicio mancipari, quorum labore actum est ut ad dominatum exercendum
in homines diabolus perveniret. Et ubi est quod paulo ante hominem
opus Dei dixeras? quia si per originem malum in hominibus, per malum
jus diaboli in homines; diabolum esse dicis auctorem hominum, a quo
est origo nascentium. Si autem credis a Deo hominem fieri, et esse
conjuges innocentes; vide quam stare non possit trahi ex his originale peccatum.
”
|
|
45. Ad omnia ista huic respondet Apostolus, qui neque voluntatem
arguit parvuli, quae propria in illo nondum est ad peccandum; neque
nuptias in quantum nuptiae sunt, quae habent a Deo non solum
institutionem, verum etiam benedictionem; neque parentes, in quantum
parentes sunt, invicem licite atque legitime ad procreandos filios
conjugati : sed, Per unum, inquit, hominem peccatum in hunc mundum
intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit,
in quo omnes peccaverunt. Quod isti si catholicis auribus mentibusque
perciperent, adversus fidem gratiamque Christi rebelles animos non
haberent, neque conarentur inaniter, ad suum proprium et haereticum
sensum haec apostolica verba tam dilucida et tam manifesta convertere,
asserentes hoc ideo dictum esse, quod Adam peccaverit primum, in quo
de caetero quisquis peccare voluit, peccandi invenit exemplum; ut
peccatum scilicet non generatione ab illo uno in omnes homines, sed
illius unius imitatione transiret. Cum profecto, si Apostolus
imitationem hic intelligi voluisset, non per unum hominem, sed per
diabolum potius in hunc mundum peccatum intrasse, et per omnes homines
pertransisse dixisset. De diabolo quippe scriptum est, Imitantur
autem eum, qui sunt ex parte ipsius (Sap. II, 25). Sed ideo
per unum hominem dixit, a quo generatio utique, hominum coepit, ut
per generationem doceret isse per omnes originale peccatum.
46. Quid autem aliud indicant etiam sequentia verba apostolica?
Cum enim hoc dixisset, adjunxit, Usque enim ad legem peccatum in
mundo fuit: id est, quia nec lex potuit auferre peccatum. Peccatum
autem, inquit, non deputabatur, cum lex non esset. Erat ergo, sed
non deputabatur; quia non ostendebatur, quod deputaretur. Sicut enim
alibi dicit, Per legem cognitio peccati (Rom. III, 20).
Sed regnavit, inquit, mors ab Adam usque ad Moysen; hoc est quod
supra dixerat, usque ad legem; non ut a Moyse deinceps non esset
peccatum, sed quia nec per Moysen lex data regnum potuit mortis
auferre, quae non regnat utique nisi per peccatum. Regnum porro ejus
est, ut hominem mortalem in secundam etiam, quae sempiterna est,
praecipitet mortem. Regnavit autem: in quibus? Et in his, inquit,
qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, qui est
forma futuri. Cujus futuri, nisi Christi? Et qualis forma, nisi a
contrario? Quod alibi etiam breviter dicit: Sicut in Adam omnes
moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV,
22). Sicut in illo illud, ita in isto istud: ipsa est forma.
Sed haec forma non omni ex parte conformis est: unde hinc Apostolus
secutus adjunxit, Sed non sicut delictum, ita et donatio. Si enim
ob unius delictum multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum
in gratia unius hominis Jesu Christi in multos abundavit. Quid est,
multo magis, abundavit, nisi quia omnes qui per Christum liberantur,
temporaliter propter Adam moriuntur, propter ipsum autem Christum
sine fine victuri sunt? Et non, inquit, sicut per unum peccantem,
ita est et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem,
gratia autem ex multis delictis in justificationem. Ex uno ergo,
quid, nisi delicto? quia sequitur, gratia autem ex multis delictis.
Dicant isti, quomodo ex uno delicto in condemnationem, nisi quia
sufficit ad condemnationem etiam unum originale peccatum, quod in omnes
homines pertransiit? Gratia vero ideo ex multis delictis in
justificationem, quia non solum illud unum solvit, quod originaliter
trahitur, sed etiam caetera, quae in unoquoque homine motu propriae
voluntatis adduntur. Si enim ob unius delictum mors regnavit per
unum, multo magis qui abundantiam gratiae et justitiae accipiunt, in
vita regnabunt per unum Jesum Christum. Itaque sicut per unius
delictum in omnes homines ad condemnationem, ita et per unius
justificationem in omnes homines ad justificationem vitae. Adhuc
permaneant in vanitate mentis suae, et dicant unum hominem non
propaginem trajecisse, sed exemplum praebuisse peccati. Quomodo ergo
per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, et non potius
per multa sua cujusque delicta: nisi quia etiam si illud unum sit
tantum, idoneum est perducere ad condemnationem, etiam nullis additis
caeteris; sicut perducit parvulos morientes qui ex Adam nascuntur, si
in Christo non renascantur? Quid ergo a nobis quaerit iste, quod non
vult ad Apostolo audire,
|
“
per quid peccatum inveniatur in parvulo; utrum per voluntatem, an
per nuptias, an per parentes?
”
|
|
Ecce audiat per quid, audiat et taceat, per quid peccatum inveniatur
in parvulo: Per unius delictum, inquit Apostolus, in omnes homines
ad condemnationem. Omnes autem dixit ad condemnationem per Adam, et
omnes ad justificationem per Christum; cum utique non omnes eos qui
moriuntur in Adam, transferat Christus ad vitam: sed omnes dixit
atque omnes, quia sicut sine Adam nullus ad mortem, ita sine Christo
nullus ad vitam. Sicut dicimus de litterarum magistro, si in civitate
solus est, Omnes iste hic litteras docet: non quia omnes discunt,
sed quia nemo nisi ab ipso. Denique quos ante omnes dixerat, multos
postea dixit, eosdem ipsos tamen omnes multosque significans. Sicut
enim, inquit, per inobedientiam unius hominis peccatores constituti
sunt multi, ita et per unius obedientiam justi constituentur multi
(Rom. V, 12-19).
47. Adhuc quaerat,
|
“
per quid peccatum inveniatur in parvulo.
”
|
|
Respondeant ei paginae sanctae: Per unum hominem peccatum in hunc
mundum intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines
pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Ob unius delictum multi mortui
sunt: Judicium ex uno in condemnationem: Ob unius delictum mors
regnavit per unum: Per unius delictum in omnes homines ad
condemnationem: Per unius inobedientiam peccatores constituti sunt
multi. Ecce per quid delictum invenitur in parvulo. Jam credat
originale peccatum: sinat venire parvulos, ut salventur, ad
Christum.
|
|