CAPUT XXVIII.

Quid est quod dicit,

“ Non peccat iste qui nascitur, non peccat ille qui genuit, non peccat iste qui condidit: per quas rimas inter tot praesidia innocentiae, peccatum fingis ingressum? ”

Quid quaerit latentem rimam, cum habeat apertissimam januam? Per unum hominem, ait Apostolus; per unius delictum, ait Apostolus; per inobedientiam unius hominis, ait Apostolus. Quid quaerit amplius? quid quaerit apertius? quid quaerit inculcatius?

48.

“ Si peccatum, ”

inquit,

“ ex voluntate est, mala voluntas quae peccatum facit: si ex natura, mala natura. ”

Cito respondeo, Ex voluntate peccatum est. Quaerit forte, utrum et originale peccatum. Respondeo, Prorsus et originale peccatum: quia et hoc ex voluntate primi hominis seminatum est, ut et in illo esset, et in omnes transiret. Sed quod secutus adjunxit,

“ Si ex natura, mala natura: ”

quaero ab illo, ut, si potest, respondeat, Sicut manifestum est, ex voluntate mala tanquam ex arbore mala, fructus ejus fieri omnia opera mala; sic ipsam voluntatem malam, id est, ipsam fructuum malorum arborem malam unde dicat exortam. Si ex angelo; quid erat ipse angelus, nisi bonum opus Dei? Si ex homine; quid erat ipse homo, nisi bonum opus Dei? Imo quia voluntas mala angelo ex angelo , ex homine homini orta est; quid erant haec duo antequam in eis ista mala orirentur, nisi bonum opus Dei, et bona atque laudanda natura? Ecce ergo ex bono oritur malum, nec fuit omnino unde oriri posset, nisi ex bono: ipsam dico voluntatem malam, quam nullum praecessit malum; non opera mala, quae non sunt nisi ex voluntate mala, tanquam ex arbore mala. Nec ideo tamen ex bono potuit oriri voluntas mala quia bonum factum est a bono Deo; sed quia de nihilo factum est, non de Deo. Quid ergo est quod dicit,

“ Si natura opus est Dei, per opus Dei opus diaboli transire non sinitur? ”

Nonne opus diaboli, quando primum in angelo, qui diabolus factus est, ortum est, in opere Dei ortum est? Quapropter si malum quod omnino nusquam erat, in Dei opere oriri potuit; cur malum quod alicubi jam erat, per opus Dei transire non potuit, praesertim cum ipso verbo utatur Apostolus, dicens, Et ita in omnes homines pertransiit? Numquid homines non sunt opus Dei? Pertransiit ergo peccatum per homines, hoc est, opus diaboli per opus Dei: atque ut alio modo idipsum dicam, opus operis Dei per opus Dei . Et ideo Deus est solus immutabilis et potentissimae bonitatis: qui et antequam esset ullum malum, bona opera fecit omnia, et de malis quae in bonis ab eo factis orta sunt, bene operatur per omnia.