|
2. Chartula cui nunc respondeo, hoc titulo praenotatur:
|
“
Capitula de libro Augustini quem scripsit, contra quae de libris
pauca decerpsi.
”
|
|
Hic video, eum qui tuae Praestantiae ista scripta direxit, de nescio
quibus ea libris, causa, quantum existimo, celerioris responsionis,
ne tuam differret instantiam, voluisse decerpere. Qui autem sint isti
libri cum cogitarem, eos esse arbitratus sum, quorum mentionem
Julianus facit in epistola quam Romam misit , cujus exemplum simul ad
me usque pervenit . Ibi quippe ait:
|
“
Dicunt etiam istas, quae modo aguntur, nuptias a Deo institutas
non fuisse, quod in libro Augustini legitur, contra quem ego modo
quatuor libellis respondi.
”
|
|
Credo, ex his libellis ista decerpta sunt: unde melius fortasse
fuerat, ut universo ipsi operi ejus, quod quatuor voluminibus
explicavit, redarguendo et refellendo nostra laboraret intentio ; nisi
et ego responsionem differre noluissem; sicut nec tu transmissionem
scriptorum, quibus respondendum est, distulisti.
3. Verba ergo de libro meo tibi a me misso tibique notissimo ista
posuit, quae refutare conatus est.
|
“
Damnatores nos esse nuptiarum operisque divini, quo ex maribus et
feminis Deus homines creat, invidiosissime clamitant: quoniam
dicimus, eos qui de tali commixtione nascuntur, trahere originale
peccatum; eosque, de parentibus qualibuscumque nascantur, non negamus
adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo
”
|
|
(De Nuptiis et Concup., lib. 1, n. 1). In his verbis meis
testimonium Apostoli quod interposui praetermisit, cujus se premi
magna mole sentiebat. Ego enim cum dixissem, homines natos trahere
originale peccatum; mox adjunxi:
|
“
De quo Apostolus ait , Per unum hominem peccatum intravit in
mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in
quo omnes peccaverunt
”
|
|
(Rom. V, 12): quo testimonio, ut diximus, praetermisso
caetera ille contexuit, quae supra commemorata sunt. Novit enim
quemadmodum soleant haec verba apostolica, quae praetermisit, accipere
catholicorum corda fidelium: quae verba tam recta et tanta luce
fulgentia tenebrosis et tortuosis interpretationibus novi haeretici
obscurare et depravare moliuntur.
4. Deinde alia mea verba subtexuit, ubi dixi:
|
“
Nec advertunt quod ita nuptiarum bonum malo originali, quod inde
trahitur, non potest accusari; sicut adulteriorum et fornicationum
malum bono naturali, quod inde nascitur, non potest excusari. Nam
sicut peccatum, sive hinc sive inde trahatur, opus est diaboli; sic
homo, sive hinc sive inde nascatur, opus est Dei
”
|
|
(De Nuptiis et Concup., lib. 1, n. 1). Etiam hic ea
praetermisit, in quibus aures catholicas timuit. Nam ut ad haec verba
veniretur, supra dictum erat a nobis:
|
“
Hoc ergo quia dicimus, quod antiquissima atque firmissima catholicae
fidei regula continetur, isti novelli et perversi dogmatis assertores,
qui nihil peccati esse in parvulis dicunt, quod lavacro regenerationis
abluatur, tanquam damnemus nuptias, et tanquam opus Dei, hoc est,
hominem qui ex illis nascitur, opus diaboli esse dicamus, infideliter
vel imperite calumniantur.
”
|
|
His ergo nostris praetermissis, sequuntur illa nostra quae posuit,
sicut supra scriptum est. In his itaque quae praetermisit, hoc
timuit, quia cuncta Ecclesiae catholicae pectora convenit, fidemque
ipsam antiquitus traditam atque fundatam, clara quodam modo voce
compellat, et adversus eos vehementissime permovet quod diximus,
|
“
quia nihil peccati esse in parvulis dicunt, quod lavacro
regenerationis abluatur.
”
|
|
Omnes enim ad ecclesiam non propter aliud cum parvulis currunt, nisi
ut in eis originale peccatum generatione primae nativitatis attractum,
regeneratione secundae nativitatis expietur.
5. Deinde ad nostra superiora verba revertitur, quae nescio cur repetat:
|
“
Eos autem qui de tali commixtione nascuntur, dicimus trahere
originale peccatum; eosque, de parentibus qualibuscumque nascantur,
non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo.
”
|
|
Haec verba nostra et paulo ante jam dixerat. Deinde subjungit quod de
Christo diximus,
|
“
Qui de eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit.
”
|
|
Sed etiam hic praetermisit quod ego posui,
|
“
Ut per ejus gratiam de potestate eruti tenebrarum, in regnum
illius, qui ex eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit, transferantur.
”
|
|
Vide, obsecro te, quae nostra verba vitavit, tanquam inimicus omnino
gratiae Dei, quae venit per Jesum Christum Dominum nostrum. Scit
enim ab illa Apostoli sententia, qua dixit de Deo Patre, Qui eruit
nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis
suae (Coloss. I, 13), improbissime et impiissime parvulos
separari: ideo procul dubio verba ista praetermittere quam ponere
maluit.
6. Post haec illud nostrum posuit, ubi diximus:
|
“
Haec enim quae ab impudentibus impudenter laudatur pudenda
concupiscentia, nulla esset, nisi homo ante peccasset: nuptiae vero
essent, etiamsi nemo peccasset; fieret quippe sine isto morbo
seminatio filiorum.
”
|
|
Huc usque ille verba mea posuit. Timuit enim quod adjunxi,
|
“
In corpore vitae illius, sine quo nunc fieri non potest in corpore
mortis hujus.
”
|
|
Et hic ut meam sententiam non finiret, sed eam quodam modo
detruncaret, illud Apostoli testimonium formidavit, ubi ait: Miser
ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per
Jesum Christum Dominum nostrum. Non enim erat corpus mortis hujus
in paradiso ante peccatum, propter quod diximus,
|
“
in corpore vitae illius,
”
|
|
quae ibi erat,
|
“
sine isto morbo seminationem fieri potuisse filiorum, sine quo nunc
in corpore mortis hujus fieri non potest.
”
|
|
Ut autem ad istam commemorationem humanae miseriae et divinae gratiae
veniret Apostolus, supra dixerat: Video aliam legem in membris
meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege
peccati, quae est in membris meis. Post haec autem verba exclamavit:
Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia
Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII,
23-25). In corpore igitur mortis hujus, quale in paradiso ante
peccatum fuit, profecto non erat alia lex in membris nostris repugnans
legi mentis nostrae : quia et quando nolumus, et quando non
consentimus, nec ei membra nostra ut impleat quod appetit exhibemus,
habitat tamen in eis, et mentem resistentem repugnantemque sollicitat:
ut ipse conflictus, etiamsi non sit damnabilis, quia non perficit
iniquitatem; sit tamen miserabilis, quia non habet pacem. Satis
igitur admonuerim, sic istum verba mea velut refellenda sibi proponere
voluisse, ut alicubi mediis detractis, sententias interrumperet;
alicubi extremis non additis decurtaret: et cur hoc fecerit,
sufficienter ostenderim.
|
|