|
49.
inquit,
|
“
homine jure vituperatur intentio, et origo laudatur, quia duo sunt
quae contrariis applicentur: in parvulo autem unum est, natura
tantum, quia voluntas non est. Illud ergo unum,
”
|
|
inquit,
|
“
aut Deo adscribetur , aut daemoni. Si natura
”
,
|
|
inquit,
|
“
per Deum est, non potest in ea esse originale malum. Si a
diabolo, nihil erit per quod homo divino operi vindicetur. Perfecte
itaque Manichaeus est, qui malum originale defendit.
”
|
|
Audiat potius adversum ista quod verum est. In uno homine jure
vituperatur intentio, et natura laudatur, quia duo sunt quae
contrariis applicentur: sed etiam in parvulo, non unum est tantum, id
est, natura, in qua creatus est homo a Deo bono; habet enim et
vitium, quod per unum in omnes homines pertransiit, sicut sapit
Apostolus, non sicut desipit Pelagius, vel Coelestius, vel eorum
quicumque discipulus. Horum itaque duorum, quae in parvulo esse
diximus, unum adscribitur Deo, alterum diabolo. Et quod utrumque
propter unum horum, id est, propter vitium, subjicitur potestati
diaboli, ideo non est incongruum, quia non fit ipsius diaboli
potestate, sed Dei. Subjicitur autem vitium vitio, natura naturae;
quia et in diabolo utrumque est: ut cum dilecti et electi de potestate
tenebrarum eruuntur, cui jure subduntur, appareat quid donetur
justificatis bonis a Deo bono, bene operante et de malis .
50. Quod autem iste sibi quasi religiose dicere visus est,
|
“
Si natura per Deum est, non potest in ea esse originale malum:
”
|
|
nonne religiosius sibi alius videtur dicere, Si natura per Deum est,
non potest in ea oriri ullum malum? Et tamen falsum est: hoc enim
Manichaei asserere voluerunt, et non creaturam Dei factam de nihilo,
sed ipsam naturam Dei malis omnibus implere conati sunt. Non enim
ortum est malum nisi in bono, nec tamen summo et immutabili, quod est
natura Dei, sed facto de nihilo per sapientiam Dei. Est itaque per
quod homo divino operi vindicetur; quia non esset homo, nisi divino
opere crearetur: malum autem non esset in parvulis, nisi voluntate
primi hominis peccaretur, et origine vitiata peccatum originale
traheretur. Non ergo sicut iste ait,
|
“
perfecte Manichaeus est, qui malum originale defendit:
”
|
|
sed perfecte Pelagianus est, qui malum originale non credit. Neque
enim ex quo esse coepit Manichaei pestilentiosa doctrina, ex illo
coeperunt in Ecclesia Dei parvuli baptizandi exorcizari et
exsufflari, ut ipsis mysteriis ostenderetur non eos in regnum
Christi, nisi erutos a tenebrarum potestate, transferri (Coloss.
I, 13): aut in libris Manichaei legitur, quod venerit Filius
hominis quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10): aut
quod per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit (Rom. V,
12); et caetera ad eamdem sententiam pertinentia, quae supra
commemoravimus: aut quod reddit Deus peccata patrum in filios
(Exod. XX, 5): aut quod in Psalmo scriptum est, Ego in
iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea in utero me aluit
(Psal. L, 7): aut, Homo vanitati similis factus est, dies
ejus velut umbra praetereunt (Psal. CXLIII, 4): aut, Ecce
veteres posuisti dies meos, et substantia mea quasi nihilum ante te;
verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens (Psal.
XXXVIII, 6): aut quod Apostolus dicit, Omnis creatura
vanitati subjecta est (Rom. VIII, 20): aut in libro
Ecclesiastae, Vanitas vanitatum , et omnia vanitas: quae abundantia
est homini in omni labore suo quem ipse laborat sub sole (Eccle. I,
2, 3)? aut in libro Ecclesiastico, Jugum grave super filios
Adam a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in
matrem omnium (Eccli. XL, 1): aut quod dicit Apostolus, In
Adam omnes moriuntur (I Cor. XV, 22): aut quod dicit sanctus
Job, ubi de peccatis suis loquitur, Homo enim natus ex muliere,
brevis vitae et plenus iracundiae, sicut flos feni decidit; fugit
autem sicut umbra, et non stabit: nonne et hujus curam fecisti, et
hunc fecisti intrare in conspectu tuo in judicium? Quis enim erit
mundus a sordibus? Ne unus quidem, etiam si unius diei fuerit vita
ejus super terram (Job. XIV, 1-5, sec LXX). Quas enim
dixerit sordes, quia peccata intelligi voluit, ipsa lectio indicat,
ubi prorsus unde loquatur apparet: unde est et illud apud prophetam
Zachariam, ubi aufertur a sacerdote vestis sordida, et dicitur ei,
Ecce abstuli peccata tua (Zach. III, 4). Puto quod ista
omnia, et caetera hujusmodi, quae indicant omnem hominem sub peccato
et maledicto nasci, non leguntur in tenebris Manichaeorum, sed in
luce Catholicorum.
51. Quid autem dicam de ipsis divinarum Scripturarum
tractatoribus, qui in catholica Ecclesia floruerunt, quomodo haec non
in alios sensus conati sunt vertere, quoniam stabiles erant in
antiquissima et robustissima fide, non autem novitio movebantur
errore? Quos si colligere et eorum testimoniis uti velim, et nimis
longum erit, et de canonicis auctoritatibus, a quibus non debemus
averti, minus fortasse videbor praesumpsisse quam debui. Verumtamen
ut omittam beatissimum Ambrosium, cui Pelagius, sicut jam
commemoravi, tam magnum integritatis in fide perhibuit testimonium
(Supra, lib. 1, n. 40); qui tamen Ambrosius nihil aliud
defendit in parvulis, ut haberent necessarium medicum Christum, nisi
originale peccatum (Ambrosius in Isaiam, citatus supra, lib. 1,
n. 40): numquid et gloriosissimae coronae Cyprianus dicetur ab
aliquo, non solum fuisse, sed vel esse potuisse Manichaeus, cum
prius iste sit passus, quam illa in orbe Romano pestis apparuit? Et
tamen in libro de Baptismate parvulorum, ita defendit originale
peccatum, ut propterea dicat, et ante octavum diem, si necesse sit,
parvulum baptizari oportere, ne pereat anima ejus. Quem tanto vult
intelligi ad indulgentiam Baptismi facilius pervenire, quanto magis ei
dimittuntur non propria, sed aliena peccata (Cyprianus, epistola
olim 59, nunc 64, ad Fidum). Hos iste audeat dicere
Manichaeos, et antiquissimam Ecclesiae traditionem isto nefario
crimine aspergat, qua exorcizantur, ut dixi, et exsufflantur
parvuli, ut in regnum Christi a potestate tenebrarum, hoc est diaboli
et angelorum ejus, eruti transferantur. Nos autem paratiores sumus
cum istis viris, et cum Ecclesia Christi in hujus fidei antiquitate
firmata, quaelibet maledicta et contumelias perpeti, quam cum
Pelagianis cujuslibet eloquii praedicatione laudari.
|
|