CAPUT XXXI.

53.

“ Illae ergo nuptiae, ”

inquit,

“ quae sine concupiscentia, sine motu corporum, sine necessitate sexuum, ut dicis, esse potuerunt, a te pronuntiantur laudabiles: ista vero conjugia quae nunc aguntur, a diabolo inventa definis. Illa itaque, ”

inquit,

“ quae institui potuisse somnias, bona deliberas: ista vero de quibus dicit Scriptura divina, Relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una (Gen. II, 24); profiteris mala diabolica, morbum postremo debere, non conjugium nuncupari. ”

Non est mirum si Pelagiani dicta nostra in sensus quos volunt detorquere conantur; quando et de Scripturis sanctis, non ubi obscure aliquid dictum est, sed ubi clara et aperta sunt testimonia, id facere consueverunt, more quidem haereticorum etiam caeterorum. Quis enim diceret,

“ sine motu corporum, sine necessitate sexuum nuptias esse potuisse? ”

Deus enim fecit sexus, quia masculum et feminam fecit eos (Id. I, 27), sicut scriptum est. Unde autem fieri posset ut qui fuerant conjungendi, et ipsa conjunctione generaturi, sua corpora non moverent; quandoquidem nullus fit hominis ad hominem corporalis accessus, si desit corporis motus? Non ergo hic quaestio est de motu corporum, sine quo non possent omnino misceri; sed de pudendo motu genitalium, qui profecto non esset, et tamen seminatrix commixtio non deesset, si genitalia non libidini, sed voluntati sicut caetera membra servirent. Annon etiam nunc in corpore mortis hujus imperatur pedi, brachio, digito, labro, linguae, et ad nutum nostrum continuo porriguntur? Humori denique, quod est mirabilius, in vesica intus posito cum libet, et quando ejus copia non urgemur, imperatur ut profluat, et obtemperat: imo ipsis abditis visceribus et nervis, quibus idem humor continetur, imperatur ut eum propellant, exprimant, ejiciant, et si sanitas adest, sine difficultate serviunt voluntati. Quanto ergo facilius atque tranquillius, obedientibus genitalibus corporis partibus, et ipsum membrum porrigeretur, et homo seminaretur, nisi hominibus illis inobedientibus membrorum istorum inobedientia justo supplicio redderetur? Quod supplicium casti sentiunt, qui procul dubio mallent, si possent, jubente voluntate quam pruriente voluptate filios seminare. Immundi autem qui propter istum morbum, non solum meretrices, verum etiam conjuges amant, de hoc supplicio carnis graviore supplicio mentis exsultant.