CAPUT XXXII.

54. Absit ergo ut dicamus, quod nos dicere iste confingit,

“ ista conjugia quae nunc aguntur, a diabolo inventa. ”

Prorsus ipsae sunt nuptiae, quas ab initio Deus instituit. Hoc enim bonum suum ad hominum generationem institutum etiam damnatis hominibus non detraxit, quibus non detraxit etiam sensus carnis et membra, procul dubio munera sua, quamvis jam debita damnatione moritura. Istae, inquam, sunt nuptiae, de quibus dictum est (excepto, quod hic figuratum est, magno illo Christi et Ecclesiae sacramento), Propterea relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Hoc enim ante peccatum dictum est: et si nemo peccasset, sine pudenda libidine posset fieri . Et nunc quamvis sine illa non fiat in corpore mortis hujus, ipsum est tamen quod non cessat fieri, ut adhaereat homo uxori suae, et sint duo in carne una. Quamobrem etsi dicitur, nunc alias esse nuptias, alias vero si nemo peccasset esse potuisse, non secundum earum naturam, sed secundum quamdam in deterius mutatam dicitur qualitatem. Sicut alius dicitur, quamvis idem ipse sit homo, qui mutaverit vitam sive in melius, sive in deterius: aliud est enim justus, aliud peccator; quamvis idem ipse sit homo. Sic aliae nuptiae sine pudenda libidine, aliae cum pudenda libidine: cum tamen secundum constitutionem suam, qua legitime conjungitur mulier viro, et fides carnalis debiti ab adulteriorum peccato servatur immunis, et hoc more legitimo filii seminantur, eaedem ipsae sunt nuptiae, quas Deus instituit, quamvis diabolus non ipsas, sed homines ex quibus nuptiae fiunt, antiqua peccati persuasione sauciaverit, inobedientiae persuadendo peccatum, cui per divinum judicium inobedientia membrorum reciproca redderetur; in qua conjugati, quamvis erubuerint nuditatem suam, nuptiarum tamen a Deo institutam non omnimodo potuerunt amittere bonitatem.