|
55. Hinc iste pergit ab eis qui conjunguntur, ad eos qui
gignuntur, propter quos in hac quaestione tantis adversus novos
haereticos disputationibus laboramus: et occulto Dei compulsus
instinctu dicit aliquid, ubi totum istum nodum sua confessione
dissolvit. Volens enim nobis majorem invidiam commovere, quia dicimus
etiam de legitimis nuptiis sub peccato parvulos nasci:
inquit,
|
“
qui nunquam nati sunt, bonos potuisse esse dicis: istos vero qui
mundum impleverunt, pro quibus Christus mortuus est, diaboli opus et
de morbo natos, et ab exordio reos definis. Probavi itaque,
”
|
|
inquit,
|
“
nihil te aliud agere, quam ut Deum neges horum, qui sunt, hominum conditorem.
”
|
|
Ego quidem conditorem hominum omnium, quamvis omnes sub peccato
nascantur, et pereant nisi renascantur, non dico nisi Deum. Vitium
quippe inseminatum est persuasione diaboli, per quod sub peccato nati
sunt, non natura condita qua homines sunt. Libido autem pudenda non
moveat membra, nisi quando volumus, et non est morbus. Non de illa
erubescat etiam licitus et honestus conjugatorum concubitus, vitando
conspectum et appetendo secretum, et non est morbus. Non prohibeat
Apostolus in hoc morbo possideri uxores, et non est morbus. Quod
enim graecus habet, EN PATEI EPITYMIAS, alii latine
interpretati sunt, in morbo desiderii, vel concupiscentiae; alii
vero, in passione concupiscentiae (I Thess. IV, 5), vel si
quo alio modo in aliis atque aliis codicibus invenitur: sed passio in
lingua latina, maxime usu loquendi ecclesiastico, non nisi ad
vituperationem consuevit intelligi.
56. Quodlibet autem de pudenda concupiscentia carnis iste sentiat,
de parvulis, pro quibus laboramus, ut salvatore indigere credantur,
ne sine salute moriantur, attende quid dixerit: verba ejus repeto.
Illos ergo, inquit, qui nunquam nati sunt, bonos potuisse esse
dicis: istos vero qui mundum impleverunt, pro quibus Christus mortuus
est, diaboli opus, et de morbo natos, et ab exordio reos definis. O
si nodum solvat etiam contentionis, quomodo nodum solvit istius
quaestionis! Numquid enim se modo de majoribus ista locutum esse
dicturus est? De parvulis agitur, de nascentibus agitur, de his
nobis , quia rei ab exordio definiuntur a nobis, ab illo invidia
commovetur, quia eos dicimus reos, pro quibus Christus mortuus est.
Cur ergo pro illis Christus mortuus est, si non sunt rei? Inde
prorsus, inde obtinebimus causam, unde excitandam putavit invidiam.
Ipse dicit, Quomodo rei sunt parvuli, pro quibus Christus mortuus
est? Nos respondemus: Imo parvuli quomodo rei non sunt, pro quibus
Christus mortuus est? Ista controversia judicem quaerit . Judicet
ergo Christus, et cui rei mors ejus profecerit, ipse dicat. Hic
est, inquit, sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem
peccatorum (Matth. XXVI, 28). Judicet cum illo et
Apostolus, quia et in Apostolo ipse loquitur Christus. Clamat et
dicit de Deo Patre, Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis
omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32). Puto quod ita dicat
Christum traditum pro omnibus nobis, ut in hac causa parvuli non
separentur a nobis. Sed quid opus est hinc satagere, unde jam nec
iste contendit: quandoquidem non solum confitetur mortuum fuisse etiam
pro parvulis Christum, verum etiam inde nos arguit, quod eosdem
parvulos reos dicimus, pro quibus mortuus est Christus? Jam itaque
Apostolus qui dixit, pro nobis omnibus traditum Christum, dicat
etiam quare sit pro nobis traditus Christus. Traditus est, inquit,
propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram
(Id. IV, 25). Si igitur, sicut iste et confitetur, et
profitetur , et dicit, et objicit, in eis sunt et parvuli pro quibus
traditus est Christus, et propter delicta nostra traditus est
Christus; habent profecto et parvuli delicta originalia, pro quibus
traditus est Christus: habet quod in eis sanet, qui, sicut ipse
ait, non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX,
12): habet cur eos salvos faciat, qui venit in mundum, sicut dicit
apostolus Paulus, peccatores salvos facere (I Tim. I, 15):
habet quod in eis remittat, qui sanguinem se fudisse testatur in
remissionem peccatorum: habet propter quod eos quaerat, qui venit, ut
dicit, quaerere et salvum facere quod perierat (Luc. XIX,
10): habet quod in eis solvat Filius Dei, qui propterea venit,
sicut dicit apostolus Joannes, ut solvat opera diaboli (I Joan.
III, 8). Huic ergo parvulorum saluti inimicus est, qui eorum
sic asserit innocentiam, ut sauciatis et vulneratis neget necessariam
medicinam.
|
|