|
57. Jam quod sequitur et adjungit, attende. Si ante peccatum,
inquit, per Deum creatum est unde homines nascerentur, per diabolum
autem unde parentes commoverentur, adscribetur sine dubio sanctitas
nascentibus et culpa generantibus. Quod quia manifestissime nuptias
damnat, amoveto hunc sensum, precor, de Ecclesiarum medio, et vere
credito quia per Jesum Christum facta sunt omnia, et sine ipso factum
est nihil (Joan. I, 3). Ita hoc dicit, quasi nos dicamus, per
diabolum aliquid substantiae creatum in hominibus. Persuasit malum
diabolus tanquam peccatum, non creavit tanquam naturam. Sed plane
naturae persuasit, quia homo natura est, et ideo eam persuadendo
vitiavit. Qui enim vulnerat, non creat membra, sed vexat . Sed
vulnera quae corporibus infliguntur , membra faciunt claudicare, vel
aegre moveri, non eam virtutem qua justus est homo: vulnus autem,
quod peccatum vocatur, ipsam vitam vulnerat, qua recte vivebatur.
Hoc autem valde tunc majus atque altius diabolus inflixit, quam sunt
ista hominibus nota peccata. Unde illo magno primi hominis peccato,
natura ibi nostra in deterius commutata, non solum facta est
peccatrix, verum etiam generat peccatores; et tamen ipse languor quo
bene vivendi virtus periit, non est utique natura, sed vitium: sicut
certe mala in corpore valetudo, non est ulla substantia vel natura,
sed vitium; et licet non semper, tamen plerumque malae valetudines
parentum ingenerantur quodammodo, et apparent in corporibus filiorum.
58. Hoc autem peccatum, quod ipsum hominem in paradiso in pejus
mutavit, quia multo est grandius quam judicare nos possumus, ab omni
nascente trahitur, nec nisi in renascente remittitur; ita ut etiam de
parentibus jam renatis, in quibus remissum atque tectum est, trahatur
in reatum nascentium filiorum, nisi et ipsos, quos prima carnalis
nativitas obligavit, secunda spiritualis absolvat. Cujus rei
mirabilis, mirabile Creator in oliva et oleastro produxit exemplum,
ubi non solum ex oleastri, verum etiam ex olivae semine nonnisi
oleaster exoritur. Quapropter quamvis et in hominibus natura
generatis, gratia regeneratis, sit ista carnalis concupiscentia
repugnans legi mentis: tamen quia remissa est in remissione
peccatorum, non jam illis in peccatum reputatur, nec nocet aliquid,
nisi ejus motibus ad illicita consentiatur. Proles vero eorum, quia
non per spiritualem, sed per carnalem concupiscentiam seminatur, velut
ex illa oliva quidam nostri generis oleaster, sic inde reatum nascendo
trahit, ut nisi renascendo liberari ab illa peste non possit. Quomodo
ergo affirmat iste nos adscribere sanctitatem nascentibus, et culpam
generantibus; cum potius veritas monstret, etsi fuerit sanctitas in
generantibus, originalem culpam inesse nascentibus, quae non aboleatur
nisi in renascentibus?
|
|