|
59. Quae cum ita sint, de ista carnis concupiscentia et de libidine
imperiosa impudicis, domanda pudicis, pudenda tamen et pudicis et
impudicis, sentiat iste quod libet; quia ei, sicut video, multum
placet: non eam laudare cunctetur, quam nominare confunditur;
appellet eam, sicut appellavit, membrorum vigorem, nec castarum
aurium revereatur horrorem; appellet membrorum potentiam, nec caveat
impudentiam. Dicat, si non erubescit, in paradiso si nemo
peccasset, hunc ibi vigorem velut florem virere potuisse; nec opus
fuisse ut tegeretur, quod ita moveretur, ut inde nemo confunderetur;
sed parata conjuge semper exerceretur, nunquam reprimeretur, ne
aliquando voluptas tanta tantae felicitati negaretur. Absit enim ut
illa beatitudo posset aut in loco illo non habere quod vellet, aut in
suo corpore vel animo sentire quod nollet: ac per hoc si motus
libidinis voluntatem hominum praeveniret, voluntas continuo
sequeretur; uxor, quae propter hoc nunquam absens esse debebat, sive
conceptura , sive jam gravida, illico admoveretur; et aut proles
seminaretur, aut voluptas naturalis et laudabilis expleretur; et
periret semen hominis, ne appetitus tam bonae concupiscentiae
fraudaretur: tantum non se converterent conjuges in eum usum, qui est
contra naturam, sed quoties delectaret, membris ad hoc creatis et
genitalibus uterentur. Verumtamen quid si et ille usus contra naturam
forsitan delectaret, quid si et in hanc voluptatem laudabilis illa
libido adhinniret? utrum sequerentur eam, quoniam suavis esset; an
repugnarent, quoniam turpis esset? Si sequerentur, ubi est cogitatio
qualiscumque honestatis? Si repugnarent, ubi est pax tantae
felicitatis? Hic si forte erubuerit, et dixerit tantam pacem
felicitatis illius, tantumque ordinem in his rebus esse potuisse, ut
nunquam carnis concupiscentia voluntatem illorum hominum praeveniret;
sed cum ipsi vellent, tunc illa consurgeret: tunc autem vellent,
quando ad seminandos filios opus esset; ita ut nullus seminis esset
irritus jactus, nullus fieret concubitus quem non sequeretur conceptus
et partus, ad nutum serviente carne, ad nutum serviente libidine: hoc
si dicit, saltem consideret nunc in hominibus non esse quod dicit. Et
si non vult concedere vitium esse libidinem: dicat saltem per illorum
hominum inobedientiam etiam ipsam vitiatam esse carnis concupiscentiam;
ut illa quae obedienter et ordinate moveretur, nunc inobedienter
inordinateque moveatur: ita ut ipsis quoque pudicis ad nutum non
obtemperet conjugatis, sed et quando non est necessaria moveatur, et
quando necessaria est, aliquando citius, aliquando tardius, non eorum
sequatur nutus, sed suos exserat motus. Hanc ergo ejus inobedientiam
inobedientes illi tunc homines receperunt, et in nos propagine
transfuderunt. Neque enim ad eorum nutum, sed utique inordinate
movebatur, quando membra prius glorianda, tunc jam pudenda texerunt.
60. Sed, ut dixi, sentiat de ista libidine iste quod libet,
praedicet ut libet, laudet quantum libet (sicut enim multis locis
significat, multum libet), ut ejus si non usibus, saltem laudibus
Pelagiani oblectentur, quicumque eorum proposito continentiae carnali
conjugio non fruuntur : tantum parvulis parcat, ut non eos laudet
inutiliter, defendatque crudeliter; salvos esse non dicat; non ad
laudatorem Pelagium, sed ad salvatorem Christum venire permittat.
Nam ut jam liber iste claudatur, quoniam ita sermo illius terminatus
est, qui in chartula quam misisti, scriptus est, ut diceret, Vere
credito quia per Jesum facta sunt omnia, et sine ipso factum est
nihil; concedat Jesum etiam parvulis esse Jesum: et ut per eum facta
omnia fatetur per id quod est Verbum Deus; ita etiam parvulos ab eo
salvos fieri fateatur per id quod est Jesus, si vult catholicus esse
Christianus. Sic enim scriptum est in Evangelio, Et vocabunt nomen
ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum
(Matth. I, 21). Ideo ergo Jesum, quoniam Jesus latine
Salvator est. Ipse enim salvum faciet populum suum, in quo populo
sunt utique et parvuli. Salvum autem faciet a peccatis eorum: sunt
ergo et in parvulis peccata originalia, propter quae Jesus, id est,
Salvator possit esse et ipsorum.
|
|