|
7. Nunc ad ea quae sicut voluit, nostra proposuit, quae sua
opposuerit, videamus. Sequuntur enim jam verba ejus; et sicut iste
insinuavit qui tibi chartulam misit, prius aliquid de praefatione
conscripsit, procul dubio librorum illorum de quibus pauca decerpsit.
Id autem ita sese habet:
inquit,
|
“
nostri temporis, frater beatissime, et nefariae quae adhuc fervet
seditionis auctores, ad hominum, quorum sanctis studiis uruntur,
contumelias et exitium decreverunt per ruinam totius Ecclesiae
pervenire; non intelligentes quantum his contulerint honoris, quorum
ostenderunt gloriam nisi cum catholica religione non potuisse convelli.
Nam si quis aut liberum in hominibus arbitrium, aut Deum esse
nascentium conditorem dixerit, Coelestianus et Pelagianus vocatur.
Ne igitur vocentur haeretici, fiunt Manichaei; et dum falsam
verentur infamiam, verum crimen incurrunt: instar ferarum, quae
circumdantur pinnis, ut cogantur in retia; quibus quoniam deest
ratio, in verum exitium vana formidine contruduntur
”
.
|
|
8. Non est ita ut loqueris, quicumque ista dixisti; non est ita:
multum falleris, vel fallere meditaris: non liberum negamus
arbitrium; sed, Si vos Filius liberaverit, ait Veritas, tunc vere
liberi eritis (Joan. VIII, 36). Hunc vos invidetis
liberatorem, quibus captivis vanam tribuitis libertatem. A quo enim
quis devictus est, sicut dicit Scriptura, huic servus addictus est
(II Petr. II, 19): nec quisquam nisi per gratiam liberatoris
isto solvitur vinculo servitutis, a quo est hominum nullus immunis.
Per unum quippe hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum
mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt
(Rom. V, 12). Sic est ergo Deus nascentium conditor, ut
omnes ex uno eant in condemnationem, quorum non fuerit renascentium
liberator. Ipse quippe dictus est figulus, ex eadem massa faciens
aliud vas in honorem secundum misericordiam, aliud in contumeliam
secundum judicium (Id. IX, 21): cui cantat Ecclesia,
Misericordiam et judicium (Psal. C, 1). Non itaque sicut te
atque alios fallens loqueris,
|
“
Si quis aut liberum in hominibus arbitrium, aut Deum esse
nascentium conditorem dixerit, Coelestianus et Pelagianus vocatur:
”
|
|
ista quippe catholica fides dicit. Sed si quis ad colendum recte
Deum, sine ipsius adjutorio dicit esse in hominibus liberum
arbitrium; et quisquis ita dicit Deum nascentium conditorem, ut
parvulorum neget a potestate diaboli redemptorem, ipse Pelagianus et
Coelestianus vocatur. Liberum itaque in hominibus esse arbitrium, et
Deum esse nascentium conditorem, utrique dicimus; non hinc estis
Coelestiani et Pelagiani: liberum autem esse quemquam ad agendum
bonum sine adjutorio Dei, et non erui parvulos a potestate
tenebrarum, et sic transferri in regnum Dei (Coloss. I, 13),
hoc vos dicitis; hinc estis Coelestiani et Pelagiani. Quid obtendis
ad fallendum communis dogmatis tegmen, ut operias proprium crimen,
unde vobis inditum est nomen; atque ut nefario vocabulo terreas
imperitos, dicis,
|
“
Ne igitur vocentur haeretici, fiunt Manichaei?
”
|
|
9. Audi ergo breviter, quid in ista quaestione versetur. Catholici
dicunt humanam naturam a creatore Deo bono conditam bonam, sed peccato
vitiatam medico Christo indigere. Manichaei dicunt humanam naturam,
non a Deo conditam bonam peccatoque vitiatam, sed ab aeternarum
principe tenebrarum de commixtione duarum naturarum, quae semper
fuerunt, una bona et una mala, hominem creatum. Pelagiani et
Coelestiani dicunt humanam naturam a bono Deo conditam bonam, sed ita
esse in nascentibus parvulis sanam, ut Christi non habeant necessariam
in illa aetate medicinam. Agnosce igitur in tuo dogmate nomen tuum,
et Catholicis a quibus confutaris, desine objicere et dogma et nomen
alienum. Nam Veritas utrosque redarguit; et Manichaeos, et vos.
Manichaeis enim dicit: Non legistis quia qui ab initio fecit
hominem, masculum et feminam fecit eos? et dixit, Propter hoc
relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt
duo in carne una: itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo
Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX, 4-6). Ita
quippe ostendit et hominum conditorem, et conjugum copulatorem Deum,
adversus Manichaeos, qui utrumque horum negant. Vobis autem dicit:
Venit Filius hominis quaerere et salvare quod perierat (Luc.
XIX, 10). Sed vos, egregii christiani, respondete Christo:
Si quod perierat quaerere et salvare venisti, ad parvulos non
venisti; isti nec perierant, et salvi nati sunt: vade ad majores, de
verbis tuis tibi praescribimus: Non est opus sanis medicus, sed male
habentibus (Matth. IX, 12). Ita fit ut Manichaeus qui homini
commixtam dicit esse naturam malam, velit inde saltem salvari a
Christo animam bonam: tu vero in parvulis, cum salvi sint corpore ,
nihil a Christo salvandum esse contendis. Ac per hoc Manichaeus
quidem naturam humanam detestabiliter vituperat; sed tu crudeliter
laudas. Quicumque enim tibi crediderint laudatori, infantes suos non
offerrent Salvatori. Tam scelerata sentienti, quid tibi prodest non
metuere quod tibi fit ut salubriter metuas, et te hominem facit esse ,
non bestiam, quae circumdatur pinnis, ut cogatur in retia? Opus erat
ut veritatem teneres, ejusque studio non timeres: nunc vero ita non
times, ut si timeres, evaderes potius retia maligni , quam
incurreres. Mater Catholica te ideo terret, quia et tibi et aliis a
te timet: et si per filios suos in aliqua potestate positos agit ut
timeas, non id agit crudelitate, sed charitate. Tu autem vir
fortissimus timere homines, ignavum putas. Deum ergo time, et noli
antiqua fidei catholicae fundamenta conari tanta obstinatione
subvertere. Quanquam iste tuus animus animosus, utinam saltem in hac
causa homines timeret: utinam, inquam, saltem paveret ignavia , quam
periret audacia.
|
|