CAPUT IV.

10. Videamus et caetera quae connectit. Sed quid faciam? utrum singula ejus proponam, quibus respondeam; an eis praetermissis quae catholica fides continet, ea sola pertractem atque confutem, in quibus a tramite veritatis exorbitat, et haeresim Pelagianam, tanquam venenosa virgulta, fruticibus catholicis conatur inserere? Hoc quidem certe brevius est: sed prospiciendum arbitror, ne quisquam libro meo lecto, et non lectis omnibus quae ab illo dicta sunt, existimet ea me proponere noluisse, ex quibus ista ejus pendent, et ex quibus quasi consequenter vera esse monstrantur, quae falsa redarguo. Non itaque pigeat utraque huic opusculo nostro indita, et ea scilicet quae ille dixit, et ea quae ipse respondeo, universa attendere et considerare lectorem.

11. Quae sequuntur ergo, ita praenotavit, qui tuae Dilectioni chartulam misit:

“ Contra eos, ”

inquit,

“ qui nuptias damnant, et fructus earum diabolo assignant. ”

Non igitur contra nos, qui neque nuptias damnamus, quas etiam in ordine suo debita praedicatione laudamus: nec earum fructus diabolo assignamus: fructus quippe nuptiarum homines sunt, qui ordinate inde generantur, non peccata cum quibus nascuntur: nec ideo sunt homines sub diabolo, quia homines sunt, ubi sunt fructus nuptiarum; sed quia peccatores sunt, ubi est propago vitiorum. Diabolus enim culpae auctor est, non naturae.

12. Attende et caetera, quibus se existimat adversus nos huic praemisso titulo consonare.

“ Deus, ”

inquit,

“ qui Adam ex limo fuerat fabricatus, Evam construxit e costa (Gen. II, 22), et dixit: Haec vocabitur Vita, quoniam mater est omnium viventium. ”

Non quidem ita scriptum est: sed quid ad nos? solet enim accidere ut memoria fallat in verbis, dum tamen sententia teneatur . Nec Evae nomen, ut appellaretur Vita, Deus imposuit, sed maritus. Sic enim legitur: Et vocavit Adam nomen uxoris suae Vita, quoniam ipsa mater est omnium viventium (Gen. III, 20). Sed hoc fortassis ita intellexerit, ut Deus per Adam nomen illud Evae imposuisse credatur, tanquam per prophetam . Nam in hoc quod appellata est Vita materque viventium, magnum est Ecclesiae sacramentum, unde nunc disserere longum est, et suscepto operi non necessarium. Nam et illud quod dicit Apostolus, Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia; ipse Adam dixit, Propter hoc relinquet homo matrem et patrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Quod tamen Dominus Jesus in Evangelio Deum dixisse commemorat (Ephes. V, 31, 32; Gen. II, 24, et Matth. XIX, 4, 5): quia Deus utique per hominem dixit, quod homo prophetando praedixit. Ergo quae sequuntur intuere:

“ Prima, ”

inquit,

“ appellatione, cui operi parata esset, ostendit, et dixit: Crescite et multiplicamini, et replete terram ”

(Gen. I, 28). Quis enim nostrum negat ad opus pariendi a Domino Deo creatore omnium bonorum bono praeparatam fuisse mulierem? Adhuc vide quid adjungat:

“ Deus igitur, ”

inquit,

“ maris creator et feminae convenientia generationibus membra formavit, et gigni corpora de corporibus ordinavit; quorum tamen efficientiae potentia operationis intervenit , omne quod est ea administrans virtute qua condidit. ”

Etiam hoc esse catholicum confitemur. Et quod deinde subjungit:

“ Si igitur, ”

inquit,

“ nonnisi per sexum fetus, nonnisi per corpus sexus, nonnisi per Deum corpus, quis ambigat fecunditatem Deo jure reputari? ”

13. Post haec quae veraciter et catholice dicta sunt, imo in divinis libris veraciter scripta, non autem ab isto catholice dicta sunt, quia non intentione catholici pectoris dicta sunt; jam propter quod ea dixit, Pelagiana et Coelestiana haeresis incipit introduci . Namque attende quod sequitur:

“ Tu vero, ”

inquit,

“ qui dicis, Eosque de parentibus qualibuscumque nascantur, non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo: ostende ergo nunc, quid suum diabolus cognoscat in sexibus, per quod fructum eorum, ut dicis, jure possideat. Diversitatem sexuum? Sed haec in corporibus est, quae Deus fecit. Commixtionem? Sed non minus benedictionis quam institutionis privilegio vindicatur. Vox enim Dei est: Relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Vox Dei est: Crescite, et multiplicamini, et replete terram. An forte ipsam fecunditatem? Sed ipsa est instituti causa conjugii. ”