CAPUT V.

14. Vides igitur quemadmodum nos interroget, quid suum diabolus cognoscat in sexibus, per quod sub illo sint, qui de parentibus qualibuscumque nascuntur, nisi renascantur in Christo: utrum diversitatem sexuum dicamus ad diabolum pertinere, an commixtionem, an ipsam fecunditatem. Respondemus itaque, nihil horum: quia et diversitas sexuum pertinet ad vasa gignentium, et utriusque commixtio ad seminationem pertinet filiorum, et ipsa fecunditas ad benedictionem pertinet nuptiarum. Haec autem omnia ex Deo: sed iste in his omnibus noluit nominare concupiscentiam carnis, quae non est a Patre, sed ex mundo est (I Joan. II, 16); cujus mundi princeps dictus est diabolus: qui eam in Domino non invenit, quia Dominus homo non per ipsam ad homines venit: unde dicit etiam ipse, Ecce venit princeps hujus mundi, et in me nihil invenit (Joan. XIV, 30): nihil utique peccati, nec quod a nascente trahitur, nec quod a vivente additur. Hanc iste noluit nominare in his omnibus, quae commemoravit, naturalibus bonis, de qua etiam nuptiae confunduntur, quae de his bonis omnibus gloriantur. Nam quare illud opus conjugatorum subtrahitur et absconditur etiam oculis filiorum, nisi quia non possunt esse in laudanda commixtione, sine pudenda libidine? De hac erubuerunt etiam qui primi pudenda texerunt (Gen. III, 7), quae prius pudenda non fuerunt, sed tanquam Dei opera praedicanda atque glorianda . Tunc ergo texerunt, quando erubuerunt: tunc autem erubuerunt, quando post inobedientiam suam inobedientia membra senserunt. De hac erubuit etiam iste laudator: commemoravit enim sexuum diversitatem, commemoravit commixtionem, commemoravit fecunditatem; illam vero commemorare verecundatus est. Nec mirum si pudet laudantes, quod videmus ipsos pudere generantes.

15. Sed adjungit, et dicit:

“ Per quid igitur sub diabolo sunt, quos Deus fecit? ”

Sibique veluti ex nostra voce respondet:

“ Per peccatum, ”

inquit,

“ non per naturam. ”

Deinde nostrae responsioni suam referens:

“ Sed ut non potest, ”

inquit,

“ sine sexibus esse fetus, ita nec sine voluntate delictum. ”

Ita vero, ita est. Sic enim per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Per unius illius voluntatem malam omnes in eo peccaverunt, quando omnes ille unus fuerunt, de quo propterea singuli peccatum originale traxerunt.

“ Dicis enim, ”

inquit,

“ ideo illos esse sub diabolo, quia de sexus utriusque commixtione nascuntur. ”

Dico plane, propter delictum eos esse sub diabolo: ideo autem expertes non esse delicti, quia de illa commixtione sunt nati, quae sine pudenda libidine non potest etiam quod honestum est operari. Dixit hoc etiam beatissimae memoriae Ambrosius Ecclesiae Mediolanensis episcopus, cum Christi carnalem nativitatem ideo diceret expertem esse delicti, quia conceptus ejus utriusque sexus commixtionis est expers; nullum autem hominum esse sine delicto, qui de illa commixtione conceptus sit. Nam ejus verba ista sunt:

“ Ideo, ”

inquit,

“ et quasi homo per universa tentatus est, et in similitudine hominum cuncta sustinuit: sed quasi de spiritu natus, abstinuit a peccato (Hebr. IV, 15). Omnis enim homo mendax (Psal. CXV, 2), et nemo sine peccato, nisi unus Deus. Servatum est igitur, ”

inquit,

“ ut ex viro et muliere, id est, per illam corporum commixtionem nemo videatur expers esse delicti. Qui autem expers est delicti, expers est etiam hujusmodi conceptionis . ”

Numquid etiam istum, o Pelagiani et Coelestiani, audebitis dicere Manichaeum? quod eum dicebat esse Jovinianus haereticus, contra cujus impietatem vir ille sanctus etiam post partum permanentem virginitatem sanctae Mariae defendebat. Si ergo illum Manichaeum dicere non audetis; nos cum in eadem causa, eadem sententia fidem catholicam defendamus, cur dicitis Manichaeos? Aut si et illum fidelissimum virum hoc secundum Manichaeos sapuisse jactatis, jactate, jactate, ut mensuram Joviniani perfectius impleatis: nos cum illo homine Dei patienter vestra maledicta et convicia sustinemus. Et tamen haeresiarches vester Pelagius fidem et purissimum in Scripturis sensum sic laudat Ambrosii, ut dicat, ne inimicum quidem ausum esse reprehendere. Quo ergo progressi fueritis attendite, et vos ab ausibus Joviniani tandem aliquando cohibete. Quamvis ille nimis laudando nuptias, sanctae illas virginitati adaequavit; et tamen nuptiarum fructibus ab utero etiam recentibus Christum salvatorem et de potestate diaboli redemptorem necessarium non negavit: quod vos negatis; et quia vobis pro eorum salute, qui nondum pro se loqui possunt, et pro fidei catholicae fundamentis resistimus, Manichaeos nos esse jactatis. Sed jam sequentia videamus.