|
16. Rursus quippe interrogans dicit:
|
“
Quem igitur parvulorum confiteris auctorem? Deum verum?
”
|
|
Respondeo ,
Deinde subjungit:
|
“
Sed malum ille non fecit.
”
|
|
Ac rursus interrogat,
|
“
utrum diabolum parvulorum confiteamur auctorem.
”
|
|
Rursusque respondet,
|
“
Sed naturam hominis ipse non condidit.
”
|
|
Deinde quasi concludit atque infert:
|
“
Si mala commixtio, deformis et conditio corporum, et ideo corpora
quoque malo a te deputantur auctori.
”
|
|
Cui respondeo: Malo auctori non deputo corpora, sed delicta, quorum
causa factum est ut cum in corporibus, hoc est, in Dei operibus,
totum placeret, accideret tamen masculo et feminae quod puderet; ut
non esset commixtio qualis esse potuit in corpore vitae illius, sed
qualem videmus erubescentes in corpore mortis hujus.
inquit,
|
“
divisit in sexu, quod in operatione conjungeret. Ab ipso igitur
commixtio corporum, a quo est origo corporum.
”
|
|
Jam supra respondimus, haec ex Deo esse; sed non delictum, non
membrorum inobedientiam per carnis concupiscentiam, quae non est a
Patre. Deinde dicit:
|
“
Tot ergo rerum bonarum, id est, corporum, sexuum, conjunctionum
malos fructus esse non posse, nec homines ob hoc a Deo fieri, ut a
diabolo, sicut dicis,
”
|
|
inquit,
|
“
legitimo jure teneantur.
”
|
|
Jam dictum est, non eos ideo teneri, quia homines sunt, quod naturae
nomen est, cujus auctor diabolus non est; sed quia peccatores sunt,
quod culpae nomen est, cujus diabolus auctor est.
|
|