|
17. Sed inter tot nomina bonarum rerum, id est, corporum,
sexuum, conjunctionum, libidinem vel concupiscentiam carnis iste non
nominat. Tacet, quia pudet: et mira (si dici potest) pudoris
impudentia, quod nominare pudet, laudare non pudet. Denique vide,
quemadmodum magis eam circumloquendo maluerit significare, quam dicere.
inquit,
|
“
naturali appetitu cognovit uxorem.
”
|
|
Ecce iterum dicere noluit, Carnis concupiscentia cognovit uxorem; sed,
inquit,
ubi adhuc possumus intelligere ipsam voluntatem justam et honestam, qua
voluit filios procreare; non illam libidinem, de qua iste sic
erubescit, ut ambigue nobis loqui malit, quam perspicue quod sentit
exprimere. Quid est
Annon et velle esse salvum, et velle ipsos suscipere, nutrire,
erudire filios, naturalis est appetitus, idemque rationis est, non
libidinis? Sed quia hujus novimus intentionem, ideo non eum putamus
his verbis, nisi libidinem membrorum genitalium significare voluisse.
Nonne tibi videntur haec verba folia esse ficulnea , sub quibus
latet, quid aliud, quam id quod pudet? Ita quippe iste sibi
circumlocutionis hujus obstacula, sicut illi succinctoria consuerunt.
Contexat et dicat :
|
“
Postquam autem vir naturali appetitu cognovit uxorem, dicit
Scriptura divina: Concepit Eva, et peperit filium, et vocavit
nomen ejus Cain. Sed quid,
”
|
|
inquit,
|
“
dicit Adam, audiamus: Acquisivi hominem per Deum (Gen. IV,
1). Unde constat opus Dei esse, quem per Deum acquisitum
Scriptura divina testatur.
”
|
|
Quis hinc dubitet? quis hoc neget, maxime catholicus christianus?
Opus Dei est homo: sed carnis concupiscentia, sine qua, si peccatum
non praecessisset, tranquillae voluntati obedientibus sicuti caetera
membra genitalibus, seminaretur homo, non est a Patre, sed ex mundo
est (I Joan. II, 16).
18. Verum nunc, obsecro te, paulo attentius intuere, quod nomen
invenerit, quo rursus operiret quod erubescit aperire.
inquit,
|
“
Adam potentia membrorum, non diversitate meritorum.
”
|
|
Quid dixerit,
|
“
diversitate meritorum,
”
|
|
fateor non intelligo: sed,
credo, illud voluit dicere, quod pudet evidenter dicere. Maluit enim dicere,
quam, carnis concupiscentia. Plane, etiamsi non cogitavit,
significavit aliquid, quod ad rem pertinere videatur. Quid enim
potentius membris hominis, quando non serviunt voluntati hominis?
Quae tamen etsi frenentur temperantia vel continentia, usus eorum
aliquantum, motus tamen eorum non est in hominis potestate. Genuit
ergo Adam filios hac, ut iste dicit,
suorum
de qua priusquam illos gigneret, erubuit post peccatum. Si autem non
peccasset, non eos genuisset membrorum potentia, sed membrorum
obedientia. Ipse quippe esset potens, ut eis subjectis voluntate
imperaret, si potentiori et ipse subjectus eadem voluntate serviret.
|
|