|
19.
|
“
Post aliquanta iterum dicit Scriptura divina,
”
|
|
inquit:
|
“
Cognovit Adam Evam uxorem suam, et concepit, et peperit filium,
et vocavit nomen ejus Seth, dicens: Suscitavit mihi Dominus semen
aliud pro Abel, quem occidit Cain
”
|
|
(Gen. IV, 25). Deinde addit, et dicit:
|
“
Ad documentum instituti coitus, ipsum semen divinitas dicitur excitasse.
”
|
|
Non intellexit homo iste quod scriptum est: putavit enim ad hoc esse
dictum, Suscitavit mihi Dominus semen aliud pro Abel, ut crederetur
Deus illi excitasse libidinem coeundi, cujus motu excitaretur semen,
ut gremio feminae posset infundi. Nescit non esse dictum , Excitavit
mihi semen; nisi, Dedit mihi filium. Denique hoc Adam non dixit
post coitum suum, quo semen emisit, sed post conjugis partum, quo
filium Deo donante suscepit. Nam quae gratulatio est, nisi forte
libidinosorum et suum vas in morbo concupiscentiae, quod vetat
Apostolus, possidentium (I Thess. IV, 5), si semen extrema
coeundi voluptate fundatur , nec sequatur conceptus aut partus, ubi
nuptiarum verus est fructus?
20. Neque hoc ideo dixerim, quod alius putandus sit praeter summum
et verum Deum, vel humani seminis, vel ipsius hominis creator ex
semine : sed hoc tranquilla de homine obedientia membrorum ad nutum
voluntatis exisset, si peccatum non praecessisset. Neque nunc agitur
de natura seminis , sed de vitio. Illa quippe habet auctorem Deum;
ex isto autem trahitur originale peccatum. Nam si semen ipsum nullum
habet vitium, quid est quod scriptum est in libro Sapientiae: Non
ignorans quoniam nequam est natio illorum, et naturalis malitia
ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum;
semen enim erat maledictum ab initio (Sap. XII, 10, 11)?
Nempe de quibuscumque dicat ista, de hominibus dicit. Quomodo est
ergo cujuslibet hominis malitia naturalis et semen maledictum ab
initio, nisi ad illud respiciatur, quod per unum hominem peccatum
intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines
pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12)? Cujus
autem hominis mala cogitatio non potest in perpetuum mutari, nisi quia
per se ipsam non potest, sed si gratia divina subveniat; qua non
subveniente quid sunt homines, nisi quod ait apostolus Petrus, Velut
muta animalia procreata naturaliter in captivitatem et interitum (II
Petr. II, 12)? Unde uno loco Paulus apostolus utrumque
commemorans, et iram Dei cum qua nascimur, et gratiam qua liberamur:
Et nos omnes, inquit, aliquando conversati sumus in desideriis carnis
nostrae, facientes voluntatem carnis et affectionum; et eramus natura
filii irae, sicut et caeteri. Deus autem qui dives est in
misericordia, propter multam dilectionem qua dilexit nos, et cum
essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, cujus gratia
sumus salvi facti (Ephes. II, 3). Quid est ergo malitia
naturalis hominis, et semen maledictum ab initio, et procreati
naturaliter in captivitatem et interitum, et natura filii irae?
Numquid in Adam natura ista sic condita est? Absit: sed quia in
illo vitiata, sic per omnes jam naturaliter cucurrit et currit, ut ab
hac perditione non liberet, nisi gratia Dei per Jesum Christum
Dominum nostrum.
|
|