S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi

DE OCTO DULCITII

QUAESTIONIBUS LIBER UNUS


ADMONITIO IN LIBRUM DE OCTO DULCITII QUAESTIONIBUS.

De Dulcitio primum, qui libri hujus scribendi argumentum Augustino praebuit, nulli dubitamus quin ille ipse sit tribunus et notarius in libro 2 Retractationum, cap. 59, laudatus, qui circiter annum 420, sicuti ex eodem loco intelligitur, in Africa agebat, datis ab imperatore Honorio contra Donatistas legibus exsequendis praefectus. Ad eumdem, cum edoceri cuperet quid haereticis illis responderi oporteret, scripta fuit Augustini epistola 204, cui titulus,

“Domino eximio, et honorabili filio Dulcitio,”

praefigitur. Mercatorem porro, cui per Albinum Romanae Ecclesiae acolythum ex Africa proficiscentem litteras, hoc in opere ad quaestionem 3 citatas, misit Augustinus, Dulcitio notissimum credebat: Laurentium vero, cui urbis Romae primicerio inscribitur libellus dictus Enchiridion, Dulcitii fratrem hic ad quaestionem 1 respondens appellat.

Jam de subsequentis operis aetate, id omnino constat, editum esse post Christi annum 419, imo post 420; quandoquidem citatus in 1 quaestione liber Enchiridion anno (uti suo dicturi sumus loco), non prius 421 prodiit. Aliud etiam non minus liquet, perfectum scilicet fuisse aliquanto ante annum 430; quippe cum in Retractationum libris anno fere 427 absolutis recenseatur. Quapropter haud immerito censent corrigendam hic in exordio consignatam (tametsi codices excusi et scripti eamdem omnes habeant) notam Paschatis, cujus Dominicum eo anno quo librum hunc concinnavit Augustinus, in tertium calendas aprilis incidisse ferunt. Id siquidem per episcopatum Augustini non contigit unquam, nisi annis 419 et 430, quibus istud opusculum assignari non posse facile concedimus. Erit igitur pro III cal. legendum, ut quidam volunt, VII cal. aprilis, ut opus ad 422 annum pertineat; aut certe reponendum XI cal. aprilis, quo die Pascha anno 425 celebratum a quibusdam Latinorum fuisse asserit Bucherius.