|
1. Jam nunc illud quod disserendum distuleram, paulisper intende.
Quaeris enim
|
“Quare dixerit Dominus, nimirum praescius futurorum,
Elegi David secundum cor meum (III Reg. VIII, 16); cum
talia tantaque ipse homo commiserit.”
|
|
2. Quod quidem, si de ipso David, qui reprobato Saüle et
exstincto fuit rex Israël, dictum intelligamus; magis quia Deus
praescius futurorum est, praevidit in eo tantam pietatem tamque veracem
poenitentiam, ut esset in eorum numero de quibus ipse dicit: Beati
quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI,
1, 2). Cum ergo praesciret eum Deus peccaturum, et peccata sua
pia humilitate et sincera poenitentia deleturum, cur non diceret,
Inveni David secundum cor meum; cui non erat imputaturus peccatum tam
multa bona facienti, et cum tanta pietate viventi, et ipsa pietate pro
peccatis suis sacrificium contriti spiritus offerenti? Propter haec
omnia verissime dictum est, Inveni David secundum cor meum. Quia
licet secundum cor Dei non esset, quod ille peccavit; tamen secundum
cor Dei fuit, quod pro peccatis suis congrua poenitentia satisfecit.
Hoc solum ergo in illo secundum cor Dei non fuit, quod illi Deus non
imputavit. Hoc itaque ablato, id est non imputato, quid remansit,
nisi unde verissime diceretur, Inveni David secundum cor meum?
3. Si autem hoc prophetice dictum de Christo velimus accipere,
nullus nodus quaestionis occurret; nisi forte ut quaeratur a nobis
quomodo Christum recte isto nomine vocare potuerit. Sed respondemus
propter semen David, ex quo carnem Christus assumpsit. Nec sine
exemplo rationem hujus in Christo nominis reddimus. Invenimus quippe
apertissime Jesum Christum apud prophetam Ezechielem David esse
appellatum, ubi legitur ex persona Dei Patris: Et suscitabo super
pecora mea pastorem unum qui pascat ea, servum meum David; et ipse
pascet ea, et ipse erit his in pastorem: ego autem Dominus ero eis in
Deum, et servus meus David princeps in medio eorum; ego Dominus
locutus sum. Et alio loco: Et rex, inquit, unus erit omnibus
imperans, et non erunt ultra duae gentes, nec dividentur amplius in
duo regna, neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus
suis et in cunctis iniquitatibus suis: et salvos eos faciam de
universis sedibus suis in quibus peccaverunt, et mundabo eos. Et
erunt mihi populus, et ego ero eis Deus; et servus meus David rex
super eos, et pastor unus erit omnium eorum (Ezech. XXXIV,
23, 24, et XXXVII, 22-24). Osee quoque propheta,
cum praenuntiaret tempus Judaeorum, quale nunc habent, et in
Christum eos postea credituros, eumdem Christum David nomine
prophetavit, dicens: Quoniam diebus multis sedebunt filii Israel
sine rege, sine principe, sine sacrificio, sine altari, sine
sacerdotio, sine manifestationibus. Sic nunc esse Judaeos ambigit
nemo. Sed quod ait apostolus Paulus, Gentibus loquens, Sicut enim
vos aliquando non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti
estis in illorum incredulitate; sic et isti nunc non crediderunt in
vestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur (Rom.
XI, 30 et 31); hoc propheta iste tanto ante praedicens,
secutus adjunxit, Et postea revertentur filii Israel, et inquirent
Dominum Deum suum et David regem suum, et stupescent in Domino et
in bonis ipsius in novissimis diebus. (Osee III, 4, 5).
Ecce et hic per David nomen prophetatus est Christus; quoniam quando
ista prophetabantur, ille David rex Israel jam olim ante dormierat:
Dominus autem Jesus ex ejus semine fuerat in carne venturus; propter
quod prophetico loquendi modo appellabatur David. Videtur autem
apostolus Paulus hoc testimonium ita posuisse in Actibus
Apostolorum, ut non nisi de illo rege David qui Saüli successit
possit intelligi. Nam inter caetera, Et exinde, inquit,
postulaverunt regem, et dedit illis Deus Saül filium Cis, virum de
tribu Benjamin, annis quadraginta. Et amoto illo suscitavit illis
David regem, cui et testimonium perhibens dixit, Inveni David
filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates
meas. Sed quoniam secutus adjungit et dicit, Hujus Deus ex semine,
secundum promissionem, adduxit Israel Salvatorem Jesum (Act.
XIII, 21-23); altius significavit in Domino Jesu potius
esse intelligendum illud testimonium, qui vere fecit omnes voluntates
Dei Patris, quam in illo rege David: qui licet secundum superiorem
disputationem, remissis peccatis et non imputatis, propter ipsam
quoque piam poenitentiam, non immerito dici possit inventus secundum
cor Dei; tamen omnes voluntates Dei quomodo fecit? Qui cum
excellentissime laudaretur, quando ejus tempora et facta Scriptura
narravit, notatus est tamen quod non destruxit excelsa, ubi
sacrificabat populus Dei contra praeceptum Dei, qui tantummodo in
tabernaculo testimonii sibi sacrificari jusserat; quamvis et in eisdem
excelsis eidem sacrificaretur Deo: quae postmodum excelsa ex ipsius
David semine propagatus rex Ezechias, cum testimonio magnae suae
laudis evertit (IV Reg. XVIII, 4).
4. Sicut potui, respondi inquisitionibus tuis. Si quid de istis
rebus invenisti melius, sive invenire potueris, gratissimum habebimus
si nos feceris nosse. Ego enim, quod et supra de me commemoravi,
magis amo discere quam docere.
|
|