|
Quantum mihi videtur, dilectissime fili Dulciti, non tardavi
respondere interrogationibus tuis. Per Pascha quippe hoc anno, quo
Dominicus ejus fuit tertio calendas aprilis, a Carthagine mihi missas
litteras tuae dilectionis accepi. Post eos autem dies sanctos
confestim Carthaginem sum profectus: in qua civitate nihil me dictare
permisit occupationum, quae ibi non potest deesse, nimia multitudo.
Sed posteaquam inde regressus sum, peractis apud nostros quindecim
diebus, qui me post absentiam diuturnam curare alia compulerunt (nam
post tres menses redire permissus sum); rescribere ista non distuli,
et abs te missis quaestionibus, quae a me per diversa opuscula mea jam
fuerant pertractatae, ex eisdem opusculis reddere vel solutionem vel
certe disceptationem meam. Denique illud tantummodo, ubi quaeris
quare dixerit Dominus nimirum praescius futurorum, Elegi David
secundum cor meum (III Reg. VIII, 16), cum ille talia et
tanta commiserit, ubi tractaverim, et quomodo id exposuerim, non
potui reperire, et utrum sit in aliquo libro meo vel epistola nescio.
Ac per hoc quoniam mihi de hoc intulisti novae disputationis
necessitatem, in hac mea rescriptione id ultimum feci, prius volens ea
ponere quae habebam in aliis meis voluminibus praeparata: ut nec studio
tuae sanctitatis deessem , quod mihi est gratissimum; nec alio modo
eadem dicere cogerer, quod mihi esset laboriosissimum, nec te aliquo
amplius adjuvaret.
|
|