QUAESTIO PRIMA. An baptizati peccatores exituri sint de gehenna. Locus Apostoli difficilis male intellectus. Refutatur opinio existimantium fidem sine operibus prodesse ad salutem.

An baptizati peccatores exituri sint de gehenna. Locus Apostoli difficilis male intellectus. Refutatur opinio existimantium fidem sine operibus prodesse ad salutem. Locus Apostoli, quomodo intelligendus. Alius Apostoli locus frustra ab iis adductus, qui fidem sine operibus salvare docent. Chananaeae fides qualis laudata est. Opinio quorumdam, fideles baptizatos, quantumvis peccatores, salvandos esse per ignem. Ignis cujusque opus probans in hac vita. Purgatorius ignis post hanc vitam.

1. Prima itaque propositio tua est,

“Utrum aliquando, qui sunt post Baptismum peccatores, exeant de gehenna. Aliquantorum namque super hoc, inquis, diversa sententia est, respondentium, sicut justorum praemium, ita peccatorum finem non habere tormenta. Asseverare etenim cupiunt tam perpetem vindictam manere, quam praemium. Quibus contra praescribitur evangelica illa sententia, quae ait, Non inde exies, donec reddas novissimum quadrantem (Matth. V, 26). Superest ergo ut hoc reddito possit exire. Credimus hoc et Apostoli definitione dicentis, Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (I Cor. III, 15). Sed quoniam alibi legimus, inquis, Et non cognovit eam, donec peperit (Matth. I, 25), quod ita interpretari non possumus; idcirco de hoc cupimus fieri certiores.”

Huc usque est propositio tua.

2. Cui respondeo ex libro meo, qui inscribitur, de Fide et Operibus, ubi de hac re ita locutus sum: Jacobus, inquam, tam vehementer infestus est eis qui sapiunt fidem sine operibus valere ad salutem, ut illos etiam daemonibus comparet, dicens, Tu credis, quoniam unus est Deus: bene facis; et daemones credunt, et contremiscunt. Quid brevius, verius, vehementius dici potuit, cum et in Evangelio legamus hoc dixisse daemonia, cum Christum Filium Dei confiterentur, et ab illo corriperentur (Marc. I, 24, 25), quod in Petri confessione laudatum est (Matth. XVI, 16, 17)? Quid proderit, ait Jacobus, fratres mei, si fidem dicat se quis habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? Dicit etiam, quia fides sine operibus mortua est (Jacobi II, 19, 14, 20). Quousque ergo falluntur, qui de fide mortua sibi vitam perpetuam pollicentur?

3. Quapropter diligenter oportet attendere quomodo accipienda sit apostoli Pauli illa sententia, plane ad intelligendum difficilis, ubi ait: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscujusque opus manifestabitur. Dies enim declarabit, quia in igne revelabitur, et uniuscujusque opus quale sit ignis probabit. Si cujus opus manserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet. Si cujus autem opus arserit, damnum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (I Cor. III, 11-15). Quod quidam ita intelligendum putant, ut illi videantur aedificare super hoc fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos, qui fidei quae in Christo est, bona opera adjiciunt; illi autem fenum, ligna, stipulam, qui cum eamdem fidem habeant, male operantur. Unde arbitrantur per quasdam poenas ignis eos posse purgari ad salutem percipiendam merito fundamenti.

4. Hoc si ita est, fatemur istos laudabili charitate conari, ut omnes indiscrete admittantur ad Baptismum, non solum adulteri et adulterae, contra sententiam Domini falsas nuptias praetendentes; verum etiam publicae meretrices in turpissima professione perseverantes, quas certe etiam nulla negligentissima Ecclesia consuevit admittere, nisi ab illa primitus prostitutione liberatas. Sed ista ratione cur non omnimodo admittantur, omnino non video. Quis enim non malit eas posito fundamento, licet ligna, fenum et stipulam congerant, aliquanto certe diuturniore igne purgari, quam in aeternum perire? sed falsa erunt illa, quae obscuritatem ambiguitatemque non habent: Si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum (Id. XIII, 2); et, Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? Falsum erit et illud: Nolite errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque fures, neque avari, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt (Id. VI, 9, 10). Falsum et illud: Manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut et praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 19-21). Falsa erunt haec. Si enim tantummodo credant et baptizentur, quamvis in malis talibus perseverent, salvi erunt per ignem: atque ideo in Christo baptizati, etiam qui talia agunt, regnum Dei possidebunt. Frustra autem dicitur, Et haec quidem fuistis, sed abluti estis (I Cor. VI, 11); quando et abluti haec sunt. Inaniter etiam illud a Petro dictum videbitur, Sic et vos simili forma Baptisma salvos facit; non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio (I Petr. III, 21); si quidem et habentes pessimas conscientias omnium flagitiorum et scelerum plenas, nec eorum malorum poenitentia mutatas, tamen Baptisma salvos facit: propter fundamentum enim quod in eodem Baptismate ponitur, licet per ignem, salvi erunt. Illud quoque non video cur Dominus dixerit, Si vis venire ad vitam, serva mandata (Matth. XIX, 17), et commemoravit ea quae ad bonos mores pertinent; si etiam his non servatis ad vitam veniri potest per solam fidem, quae sine operibus mortua est. Illud deinde quomodo verum erit, quod eis quos ad sinistram positurus est dicet: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus? Quos non increpat quia in eum non crediderunt, sed quia bona opera non fecerunt. Nam profecto ne sibi quisquam de fide, quae sine operibus mortua est, vitam promittat aeternam, propterea omnes gentes segregaturum se dixit, quae permixtae eisdem pascuis utebantur, ut appareat eos illi dicturos, Domine, quando te vidimus illa et illa patientem, et non ministravimus tibi? qui in eum crediderant, sed bona operari non curaverant, tanquam de ipsa fide mortua ad vitam perveniretur aeternam. An forte ibunt in ignem aeternum qui opera misericordiae non fecerunt, et non ibunt qui aliena rapuerunt, vel corrumpendo in se templum Dei in se ipsos immisericordes fuerunt; quasi opera misericordiae prosint aliquid sine dilectione, dicente Apostolo, Si distribuam omnia mea pauperibus, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3); aut diligat quisquam proximum sicut se ipsum, qui non diligit se ipsum? Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Neque illud dici hic poterit, in quo nonnulli se ipsos seducunt dicentes, ignem aeternum dictum, non ipsam poenam aeternam: per ignem quippe, qui aeternus erit, transituros arbitrantur eos, quibus propter fidem mortuam per ignem promittunt salutem; ut videlicet ignis aeternus sit, combustio vero eorum, hoc est operatio ignis, non sit in eis aeterna: cum et hoc praevidens Dominus, tanquam Dominus, sententiam suam ita concluserit, dicens, Sic ibunt illi in combustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 41, 44, 46). Erit ergo aeterna combustio, sicut ignis; et eos in illam ituros Veritas dixit, quorum non fidem, sed bona opera defuisse declaravit.

5. Si ergo haec omnia, et caetera quae innumerabilia per omnes Scripturas sine ambiguitate dicta reperiri possunt, falsa erunt; poterit verus esse ille intellectus de lignis, feno et stipula, quod hi salvi erunt per ignem, qui solam in Christo fidem tenentes bona opera neglexerunt. Si autem ista et vera, et clara sunt; procul dubio in illa Apostoli sententia alius requirendus est intellectus, atque in his deputanda est, quae Petrus dicit esse in scriptis ejus quaedam difficilia intellectu, quae non debent homines pervertere ad proprium suum interitum (II Petr. III, 16), ut contra evidentissima testimonia Scripturarum securos faciant de percipienda salute nequissimos, nequitiae suae pertinacissime cohaerentes, nec emendando aut poenitendo mutatos.

6. Hic a me fortasse quaeratur, de ipsa Pauli apostoli sententia quid ego sentiam, et quonam modo intelligendam putem. Fateor, hinc mallem audire intelligentiores atque doctiores, qui sic eam exponant, ut illa omnia vera et inconcussa permaneant, quae supra commemoravi, et quaecumque alia non commemoravi, quibus apertissime Scriptura testatur, nihil prodesse fidem, nisi eam quam definivit Apostolus, id est, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6); sine operibus autem salvare non posse, neque praeter ignem, neque per ignem: quia si per ignem salvat, ipsa utique salvat. Absolute autem dictum est et aperte, Quid prodest, si dicat quis se fidem habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? Dicam tamen, quam brevissime potero, etiam ipse quid sentiam de illa sententia Pauli apostoli ad intelligendum difficili; dummodo illud, quod ad meam professionem attinet, praecipue teneatur, quod de hac me malle dixi audire meliores. Fundamentum Christus est in structura architecti sapientis; hoc expositione non indiget: aperte enim dictum est, Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Si autem Christus, procul dubio fides Christi: per fidem quippe habitat Christus in cordibus nostris, sicut idem apostolus dicit (Ephes. III, 17). Porro si fides Christi, illa utique quam definivit Apostolus, quae per dilectionem operatur. Non enim fides illa daemonum, cum et ipsi credant et contremiscant, et Filium Dei confiteantur Jesum, potest accipi in fundamento. Quare, nisi quia non est fides quae per dilectionem operatur, sed quae exprimitur per timorem? Fides itaque Christi, fides gratiae christianae, id est, ea fides quae per dilectionem operatur, posita in fundamento, neminem perire permittit. Sed quid sit aedificare super hoc fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos, et ligna, fenum, stipulam, si subtilius disserere coner, vereor ne ad intelligendum difficilior sit ipsa expositio: enitar tamen, quantum Dominus adjuvat, et breviter, et quantum potero, dilucide expedire quod sentio. Ecce ille qui quaesivit a magistro bono, quid boni faceret, ut haberet vitam aeternam; et audivit, si ad vitam venire vellet, servanda sibi esse mandata: et cum quaereret quae mandata, dictum est ei, Non occides, Non moechaberis, Non furtum facies, Non falsum testimonium dices, Honora patrem tuum et matrem tuam; et, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Haec faciens in fide Christi, teneret procul dubio fidem quae per dilectionem operatur. Neque diligeret proximum tanquam se ipsum, nisi recepta dilectione Dei, sine qua non diligeret se ipsum. Porro si faceret etiam quod Dominus addidit, dicens, Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me (Matth. XIX, 16-21); aedificaret super illud fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos: non enim cogitaret, nisi quomodo placeret Deo; et haec cogitationes sunt, quantum existimo, aurum, argentum, lapides pretiosi. Porro si circa divitias suas carnali quodam teneretur affectu, quamvis ex eis multas eleemosynas faceret, nec ad eas augendas fraudis aliquid rapinaeque moliretur, aut earum minuendarum vel amittendarum metu in aliquod facinus flagitiumve laberetur (alioquin jam se isto modo ab illius fundamenti stabilitate subtraheret), sed propter carnalem, ut dixi, quem in eis haberet affectum, quo talibus bonis sine dolore carere non posset; aedificaret super fundamentum illud ligna, fenum, stipulam: maxime si et uxorem sic haberet, ut etiam propter ipsam cogitaret ea quae sunt mundi, quomodo placeret uxori. Haec igitur quoniam affectu dilecta carnali non sine dolore amittuntur, propterea qui ea sic habent, ut habeant in fundamento fidem, quae per dilectionem operatur, nec huic ista ulla ratione vel cupiditate praeponant, in eorum amissione passi detrimentum, per ignem quemdam doloris perveniunt ad salutem. A quo dolore atque detrimento tanto est quisque securior, quanto ea vel minus amaverit, vel tanquam non habens habuerit. Qui vero propter illa vel tenenda vel adipiscenda, homicidium, adulterium, fornicationem, idololatriam, et similia quaeque commiserit, non propter fundamentum per ignem salvabitur, sed amisso fundamento, aeterno igne torquebitur.

7. Quamobrem et illud quod dicunt, veluti probare cupientes quantum valeat sola fides, ubi Apostolus dicit, Quod si infidelis discedit, discedat; non est enim servituti subjectus frater vel soror in hujusmodi (I Cor. VII, 15); id est, ut propter fidem Christi etiam ipsa uxor legitima societate conjuncta, sine ulla culpa relinquatur, si cum viro christiano, propter hoc quia christianus est, permanere noluerit: non attendunt eo modo illam rectissime dimitti, si viro suo dicat, Non ero uxor tua, nisi mihi vel de latrocinio divitias congeras, aut nisi solita lenocinia, quibus nostram domum transigebas, etiam christianus exerceas; aut si quid aliud vel facinorosum vel flagitiosum in viro noverat, quo delectata vel libidinem explebat, vel facilem victum habebat, vel etiam incedebat ornatior. Tunc enim ille cui hoc uxor dicit, si veraciter egit poenitentiam ab operibus mortuis, quando accessit ad Baptismum, habetque in fundamento fidem quae per dilectionem operatur, procul dubio plus tenebitur amore divinae gratiae, quam carnis uxoriae, et membrum quod eum scandalizat, fortiter amputat. Quemcumque autem in hac diremptione dolorem cordis propter carnalem affectum conjugis sustinebit, hoc est detrimentum quod patietur, hic est ignis per quem feno ardente ipse salvabitur. Si autem jam sic habebat uxorem tanquam non habens, non propter concupiscentiam, sed propter misericordiam, ne forte eam salvam faceret, reddens potius quam exigens debitum conjugale; profecto nec dolebit carnaliter, cum ab illo tale connubium separabitur: neque enim in ea cogitabat, nisi quae sunt Dei, quomodo placeret Deo (I Cor. VII, 29-34). Ac per hoc in quantum aurum, argentum, et lapides pretiosos illis cogitationibus superaedificabat, in tantum detrimentum nullum pateretur, in tantum ejus structura, quae non erat fenea, nullo incendio cremaretur.

8. Sive ergo in hac tantum vita ista homines patiuntur, sive etiam post hanc vitam talia quaedam judicia subsequuntur, non abhorret, quantum arbitror, a ratione veritatis iste intellectus hujusce sententiae. Verumtamen etiam si est alius, qui mihi non occurrit, potius eligendus; istum quamdiu tenemus, non cogimur dicere injustis, non subditis, scelestis, contaminatis, parricidis, matricidis, homicidis, fornicatoribus, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, perjuris, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei (I Tim. I, 9-11): Si tantummodo in Christum credatis, et sacramentum Baptismi ejus accipiatis, etiamsi vitam istam pessimam non mutaveritis, salvi eritis.

9. Unde nec illa nobis mulier Chananaea praescribit, quia Dominus ei quod petebat dedit, cum ante dixisset, Non est bonum tollere panem filiorum, et mittere canibus; quia ille cordis inspector mutatam vidit, quando laudavit. Et ideo non ait, O canis, magna est fides tua! sed, O mulier, magna est fides tua (Matth. XV, 26, 28)! Mutavit vocabulum, quia mutatum vidit affectum, atque illam correptionem ad fructum pervenisse cognovit. Miror autem si laudaret in ea fidem sine operibus, id est, fidem non talem quae jam per dilectionem posset operari, fidem mortuam, et quod Jacobus dicere minime dubitavit, fidem non Christianorum, sed daemonum. Postremo si istam Chananaeam nolunt intelligere mutasse perditos mores, quando eam Christus contemnendo et corripiendo redarguit: quoscumque invenerint tantummodo credere, vitam vero inquinatissimam, nec saltem occultare, sed etiam libere profiteri, ac nolle mutare; sanent filios eorum, si possunt, sicut sanata est filia Chananaeae mulieris; non tamen eos faciant membra Christi, cum ipsi esse non desinant membra meretricis(De fide et Operibus, cap. 14-16).

10. Item in eo libro cui titulus est, de Fide, Spe, et Charitate, quem scripsi ad filium meum fratrem tuum Laurentium, ista de hac re verba mea sunt: Creduntur, inquam, a quibusdam, etiam hi qui nomen Christi non relinquunt, et ejus lavacro in Ecclesia baptizantur, nec ab ea ullo schismate vel haeresi praeciduntur, in quantislibet sceleribus vivant, quae nec diluant poenitendo, nec eleemosynis redimant, sed in eis usque ad hujus vitae ultimum diem pertinacissime perseverent, salvi futuri per ignem; licet pro magnitudine facinorum flagitiorumque diuturno, non tamen aeterno igne puniti. Sed qui hoc credunt, et tamen catholici sunt, humana quadam benevolentia mihi falli videntur: nam Scriptura divina aliud consulta respondet. Librum autem de hac quaestione conscripsi, cujus titulus est, de Fide et Operibus; ubi secundum Scripturas sanctas, quantum Deo adjuvante potui, demonstravi eam fidem salvos facere, quam satis evidenter expressit Paulus apostolus, dicens: In Christo enim Jesu neque circumcisio quidquam valet, neque praeputium, sed fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Si autem male, et non bene operatur, procul dubio, secundum apostolum Jacobum, mortua est in semetipsa. Qui rursus ait: Si fidem dicat se quis habere, opera autem non habeat, numquid poterit fides salvare eum? Porro autem si homo autem sceleratus propter fidem solam per ignem salvabitur, et sic est accipendum quod ait beatus Paulus, Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem, poterit ergo salvare sine operibus fides, et falsum erit quod dixit ejus coapostolus Jacobus: falsum erit et illud quod idem ipse Paulus, Nolite, inquit, errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque maledici, neque ebriosi, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Si enim etiam in istis perseverantes criminibus, tamen propter fidem Christi salvi erunt, quomodo in regno Dei non erunt?

11. Sed quia haec apostolica manifestissima et apertissima testimonia falsa esse non possunt; illud quod obscure dictum est, de his qui superaedificant super fundamentum, quod est Christus, non aurum, argentum, lapides pretiosos, sed ligna, fenum, stipulam (de his enim dictum est quod per ignem salvi erunt, quoniam fundamenti merito non peribunt), sic intelligendum, est ut his manifestis non inveniatur esse contrarium. Ligna quippe et fenum et stipula non absurde accipi possunt rerum saecularium, quamvis licite concessarum, tales cupiditates, ut amitti sine animi dolore non possint. Cum autem iste dolor urit, si Christus in corde fundamenti habet locum, id est, ut ei nihil anteponatur, et malit homo qui tali dolore uritur, rebus quas ita diligit, carere, quam Christo; per ignem fit salvus. Si autem res hujusmodi temporales ac saeculares tempore tentationis maluerit tenere quam Christum, eum in fundamento non habuit; quia haec priore loco habuit, cum in aedificio non sit aliquid prius fundamento. Ignis enim, de quo eo loco locutus est apostolus Paulus, talis debet intelligi, ut ambo per eum transeant; id est, et qui aedificat super hoc fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos, et qui aedificat lignum, fenum, stipulam. Cum enim hoc dixisset, adjunxit: Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Si cujus opus permanserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet. Si cujus autem opus exustum fuerit, damnum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Non ergo unius eorum, sed utriusque opus ignis probabit.

12. Est quidam ignis tentatio tribulationis, de quo aperte alio loco scriptum est: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII, 6). Iste ignis in hac interim vita facit quod Apostolus dixit, si accidat duobus fidelibus, uni scilicet cogitanti quae Dei sunt, quomodo placeat Deo, hoc est, aedificanti super Christum fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos; alteri autem cogitanti ea quae mundi sunt, quomodo placeat uxori, id est, aedificanti super idem fundamentum ligna, fenum, stipulam: illius enim opus non exuritur, quia non ea dilexit, quorum amissione crucietur; exuritur autem opus hujus, quoniam sine dolore non pereunt quae cum amore possessa sunt. Sed quoniam alterutra conditione proposita, eis potius carere mallet quam Christo, nec timore amittendi talia deserit Christum, quamvis doleat dum amittit; salvus est quidem, sic tamen quasi per ignem: quia urit eum rerum dolor, quas dilexerat, amissarum; sed non subvertit neque consumit fundamenti stabilitate atque incorruptione munitum.

13. Tale aliquid etiam post hanc vitam fieri incredibile non est, et utrum ita sit, quaeri potest: et aut inveniri, aut latere, nonnullos fideles per ignem quemdam purgatorium, quanto magis minusve bona pereuntia dilexerunt, tanto tardius citiusque salvari; non tamen tales, de qualibus dictum est quod regnum Dei non possidebunt, nisi convenienter poenitentibus eadem crimina remittantur. Convenienter autem dixi, ut steriles in eleemosynis non sint, quibus tantum tribuit Scriptura divina, ut earum tantummodo fructum se imputaturum praenuntiet Dominus dextris, et earum tantummodo sterilitatem sinistris; quando his dicturus est, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum: illis autem, Ite in ignem aeternum (De Fide, Spe et Charitate, cap. 67-69). Haec de duobus opusculis meis satis puto quaestioni tuae fuisse responsa.

14. De illa vero sententia Domini, Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem; respondere mihi necesse non fuit, quoniam tu ipse quaestionem simili ex Evangelio locutione solvisti ubi scriptum est, Non cognovit eam, donec peperit. Sane ut non te celem de hac re cogitationem meam, vellem si fieri posset; imo vero volo, si fieri potest, in hac quaestione veritate superari. Illud enim quod dicitur, quandoque, etsi post plurimum temporis , eos qui in catholica communione moriuntur, quamvis usque in finem vitae hujus flagitiosissime et sceleratissime vixerint, de poenis ultricibus exituros, familiarius meum tangit affectum, quem habemus erga eos qui nobiscum corporis et sanguinis Christi Sacramenta communicant; quamvis eorum mores perditos oderimus, quos disciplina ecclesiastica emendare non possumus, aut a mensa dominica separare: sed ea veritate vinci volo, quae sacris Litteris apertissimis non resistit. Non enim quae resistit, dicenda est ulla ratione veritas, vel putanda. Sed interim donec audiamus tale aliquid aut legamus, auscultemus ei qui dicit, Nolite errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, etc., regnum Dei possidebunt. Quia si talia sunt, quae contra dicuntur, ut horum verborum apostolicorum manifestationem in alios sensus ducere nequeant, profecto adversus ea nos instruxit, et paratos esse voluit idem apostolus dicens: Hoc autem scitote intelligentes, quoniam omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei, nemo vos seducat inanibus verbis (Ephes. V, 5, 6). Cum ergo audierimus quosdam fornicatores, et immundos, et avaros per ignem salvari, ut habeant haereditatem in regno Christi et Dei, non obsurdescamus contra istum reclamantem et dicentem, Omnis fornicator, aut immundus, aut avarus non habet haereditatem in regno Christi et Dei; et ne acquiescamus illis verbis contra continuo subjicientem, Nemo vos seducat inanibus verbis.