|
1. Secunda tua quaestio est,
|
“Utrum oblatio quae fit pro
quiescentibus, aliquid eorum conferat animabus; cum evidenter nostris
aut sublevemur actibus, aut gravemur: si quidem legamus, quod in
inferno nemo jam possit Domino confiteri. Ad quod multi dicunt quod
si aliquis beneficii in hoc locus possit esse post mortem, quanto magis
sibi anima ferret ipsa refrigerium, sua per se illic confitendo
peccata, quam in eorum refrigerium ab aliis oblatio procuratur?”
|
|
2. Dixi aliquid de hac re in eo libro quem nuper ad sanctum Paulinum
Nolanum episcopum scripsi, cum me consuluisset utrum sepultura quae
fit in memoriis martyrum, prosit aliquid spiritibus mortuorum. Inde
est hoc, quod his ad te litteris insero:
Diu, inquam, Sanctitati
tuae, coepiscope venerande Pauline, rescriptorum debitor fui, ex quo
mihi scripsisti per homines filiae nostrae religiosissimae Florae,
quaerens a me utrum prosit cuique post mortem, quod corpus ejus apud
sancti alicujus memoriam sepelitur. Hoc enim abs te vidua memorata
petierat, pro defuncto in eis partibus filio suo, et rescripseras
consolans eam, idque etiam nuntians de cadavere fidelis juvenis
Cynegii, quod materno et pio affectu desideravit, esse completum, ut
scilicet in beatissimi Felicis confessoris basilica poneretur. Qua
occasione factum est ut per eosdem perlatores litterarum tuarum etiam
mihi scriberes, ingerens hujuscemodi quaestionem; atque ut responderem
quid mihi exinde videretur exposcens, nec tacens ipse quid sentias.
Nam dicis videri tibi non esse inanes motus animorum religiosorum atque
fidelium pro suis ista curantium. Adjungis etiam, vacare non posse
quod universa pro defunctis Ecclesia supplicare consuevit: ut hinc et
illud conjici possit, homini prodesse post mortem, si fide suorum
humando ejus corpori talis provideatur locus, in quo appareat
opitulatio etiam isto modo quaesita sanctorum.
3. Sed cum haec ita sint, quomodo huic opinioni contrarium non
sit, quod ait Apostolus, Omnes enim astabimus ante tribunal
Christi, ut ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit,
sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10), non te satis videre
significas. Haec quippe apostolica sententia ante mortem admonet fieri
quod possit prodesse post mortem; non tunc quando jam recipiendum est
quod quisque gesserit ante mortem. Verum haec ita solvitur quaestio,
quoniam quodam vitae genere acquiritur, dum in hoc corpore vivitur, ut
aliquid adjuvent ista defunctos: ac per hoc secundum ea quae per corpus
gesserunt, eis quae post corpus religiose pro illis facta fuerint,
adjuvantur. Sunt enim quos omnino nihil adjuvant ista; sive pro eis
fiant, quorum tam mala sunt merita, ut neque talibus digni sint
adjuvari; sive pro eis quorum tam bona, ut talibus non indigeant
adjumentis. Genere igitur vitae quod gessit quisque per corpus,
efficitur ut prosint vel non prosint, quaecumque pro illo pie fiunt,
cum reliquerit corpus. Nam meritum, per quod ista prosint, si nullum
comparatum est in hac vita, frustra quaeritur post hanc vitam. Ita
fit ut neque inaniter Ecclesia, vel suorum cura pro defunctis, quod
potuerit religionis impendat, et tamen ferat unusquisque secundum ea
quae gessit per corpus, sive bonum, sive malum, reddente Domino
unicuique secundum opera ejus. Ut enim hoc quod impenditur, possit ei
prodesse post corpus, in ea vita est acquisitum, quam gessit in
corpore (De Cura pro Mort. ger., cap. 1).
4. Dixi etiam tale aliquid ad Laurentium, quod ita se habet:
|
“Tempus autem, inquam, quod inter hominis mortem et ultimam
resurrectionem interpositum est, animas abditis receptaculis continet,
sicut unaquaeque digna est vel requie vel aerumna, pro eo quod sortita
est in carne dum viveret. Neque negandum est defunctorum animas
pietate suorum viventium relevari, cum pro illis sacrificium
Mediatoris offertur, vel eleemosynae in Ecclesia fiunt. Sed eis
haec prosunt, qui cum viverent, ut haec sibi postea possent prodesse,
meruerunt. Est enim quidam vivendi modus, nec tam bonus, ut non
requirat ista post mortem; nec tam malus, ut ei non prosint ista post
mortem: est vero talis in bono, ut his non requirat; est et rursus
talis in malo, ut nec his valeat, cum haec vita transierit,
adjuvari. Quocirca hic omne meritum comparatur, quo post hanc vitam
possit relevari quispiam, vel gravari. Nemo se autem speret, quod
hic neglexit, cum obierit, apud Deum promereri. Non igitur ista
quae pro defunctis commendandis frequentat Ecclesia, illi apostolicae
sunt adversa sententiae, qua dictum est, Omnes enim astabimus ante
tribunal Christi, ut ferat unusquisque secundum ea quae per corpus
gessit, sive bonum sive malum; quia etiam hoc meritum sibi quisque cum
in corpore viveret comparavit, ut ei possent ista prodesse. Non enim
omnibus prosunt; et quare non omnibus prosunt, nisi propter
differentiam vitae quam quisque gessit in corpore? Cum ergo
sacrificia, sive altaris, sive quarumcumque eleemosynarum pro
baptizatis defunctis omnibus offeruntur, pro valde bonis gratiarum
actiones sunt; pro non valde malis propitiationes sunt; pro valde
malis, etiamsi nulla sunt adjumenta mortuorum, qualescumque vivorum
consolationes sunt. Quibus autem prosunt, aut ad hoc prosunt, ut sit
plena remissio, aut certe ut tolerabilior fiat ipsa damnatio”
|
|
(Enchir., capp. 109, 110).
|
|