|
1. Tertia tua quaestio est,
|
“Utrum statim in adventu Domini
credendum sit futurum esse judicium, an spatio interposito temporis.
In cujus diebus adventus, quoniam legimus, inquis, quod qui
superabunt, rapientur in nubibus obviam Christo in aera, et sic
semper cum Domino futuri sunt; nosse desidero, utrum mox judicium
comitetur adventum; et ii qui rapientur in nubes, an solvantur in
mortem: nisi forte ad vicem mortis ipsam immutationem debeamus
accipere.”
|
|
2. Huic interrogationi tuae, qua quaeris utrum in adventu Domini
mox credendum sit futurum esse judicium, puto quod sufficiat fides
Symboli, qua confitemur Christum a Patris dextera esse venturum ad
vivos et mortuos judicandos. Cum ergo ipsa sit ei causa veniendi,
quid aliud acturus est mox ut venerit, nisi propter quod veniet? De
illis autem qui rapientur in nubibus, in quadam epistola quam scripsi
ad filium meum nomine Mercatorem , procul dubio notissimum vobis, cum
me consuluisset de quibusdam quaestionibus Pelagianorum, qui negant
mortem peccato esse retributam, quatenus disputaverim, in subditis
lege: Illi autem, inquam, de quibus dixit Apostolus, cum
loqueretur de resurrectione mortuorum, Et nos viventes qui reliqui
sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera; et
ita semper cum Domino erimus; afferunt quidem aliquid quaestionis,
sed per se ipsos , non propter istos: nam et si non sunt etiam ipsi
morituri, quid istos adjuvent omnino non video, cum talia de his dici
possint, qualia de illis dicta sunt duobus, Enoch scilicet et Elia.
Sed revera, quantum ad verba beati Apostoli pertinet, videtur
asserere quosdam in fine saeculi adveniente Domino, cum futura est
resurrectio mortuorum, non esse morituros, sed vivos repertos, in
illam immortalitatem, quae sanctis etiam caeteris datur, repente
mutandos, et simul cum illis rapiendos, sicut dicit, in nubibus: nec
aliquid aliud mihi visum est, quoties de his verbis volui cogitare.
3. Sed vellem hinc potius audire doctiores; ne illis etiam qui
putant aliquos morte non praecedente vivificatos, ad vitam perpetuam
transituros, dicere inveniatur Apostolus: Stulte, tu quod seminas,
non vivificatur, nisi moriatur . Nam et illud quod in plerisque
codicibus legitur, Omnes resurgemus (I Cor. XV, 36, 51),
unde fieri poterit, nisi omnes moriamur? Resurrectio quippe, nisi
mors praecesserit, nulla est. Et quod nonnulli codices habent,
Omnes dormiemus, multo facilius et apertius id cogit intelligi; et si
quid aliud tale in sanctis Litteris invenitur, ad id videtur
impellere, ut nullus hominum existimetur immortalitatem, nisi mors
praecesserit, adepturus. Proinde ubi dixit Apostolus, Et nos
viventes qui reliqui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos
qui ante dormierunt. Ipse enim Dominus in jussu et in voce
archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo; et mortui in Christo
resurgent primo : deinde nos viventes, qui reliqui sumus, simul cum
illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera; et ita semper cum
Domino erimus (I Thess. IV, 14-16); vellem, sicut dixi,
de his verbis audire doctiores: et si mihi potuerint haec ita exponi,
ut in eis possit intelligi omnes homines qui vivunt, vel post nos
victuri sunt, esse morituros, corrigerem quod hinc aliquando aliter
sensi. Neque enim debemus esse indociles doctores: et certe melius
homo corrigitur pravus , quam frangitur durus; cum iis quae
scribimus, ita nostra vel aliorum exerceatur et erudiatur infirmitas,
ut tamen in eis nulla velut canonica constituatur auctoritas.
4. Si autem in his verbis Apostoli nullus alius sensus poterit
reperiri, et hoc eum intelligi voluisse claruerit, quod videntur ipsa
verba clamare; id est, quod futuri sint in fine saeculi et adventu
Domini, qui non exspolientur corpore, sed superinduantur
immortalitate, ut absorbeatur mortale a vita (II Cor. V, 4):
huic sententiae procul dubio conveniet quod in regula fidei confitemur,
venturum Dominum, judicaturum vivos et mortuos; ut non hic
intelligamus vivos justos, mortuos autem injustos, quamvis judicandi
sint justi et injusti; sed vivos quos nondum exiisse, mortuos autem
quos jam exiisse de corporibus, adventus ejus inveniet. Quae si ita
esse constiterit, illa verba excutienda erunt, quomodo sic
accipiamus, Tu quod seminas, non vivificatur, nisi moriatur; et,
Omnes resurgemus, sive, Omnes dormiemus, ut non adversentur huic
sententiae, qua quidam creduntur etiam cum suis corporibus in aeternum
non gustata morte victuri.
5. Sed utrumlibet horum veracior et perspicacior intellectus
inveniatur , quid ad causam pertinebit istorum, sive omnes debita
morte plectantur, sive aliquibus ab hac conditione parcatur; cum tamen
constet non solum mortem animae, verum etiam corporis secuturam non
fuisse, si peccatum non praecessisset; et gratiae mirabiliore virtute
justos a morte ad aeternam beatitudinem reviviscere, quam in mortis
experientiam non venire? Haec propter illos, de quibus mihi
scripsisti, satis dicta sint; quamvis eos jam non existimem dicere,
etiam si non peccasset Adam, fuisse vel corpore moriturum.
6. Caeterum quod attinet ad quaestionem resurrectionis, propter
illos qui creduntur non esse morituri, sed ex hac mortalitate ad
immortalitatem sine morte media transituri, inquisitio diligentior
adhibenda est; et si quid hinc absolutum ac definitum disputatione
rationabili atque perfecta vel audisti, vel legisti, vel etiam ipse
adhuc audire aut legere aut excogitare potueris, peto mihi mittere non
graveris. Ego enim, quod confitendum est Charitati tuae, plus amo
discere quam docere: nam hoc admonemur etiam dicente apostolo Jacobo,
Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum
(Jacobi I, 19). Ut ergo discamus, invitare nos debet suavitas
veritatis; ut autem doceamus, cogere necessitas charitatis: ubi
potius optandum est ut transeat ista necessitas qua hominem docet
aliquid homo, et simus omnes docibiles Dei ; quamvis et hoc simus,
cum ea quae ad veram pietatem pertinent discimus, etiam quando illa
docere videtur homo. Quia neque qui plantat est aliquid, neque qui
rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Cum
itaque si Deus incrementum non daret, nihil essent Apostoli
plantatores et rigatores; quanto magis ego vel tu, vel quilibet hujus
temporis homines, quando nobis videmur esse doctores
(Epist. 193, cap. 4, n. 9-13)?
|
|