QUAESTIO IV. Quomodo justorum filiis in Psalmo benedicitur.

1. Quarta tua quaestio est,

“Quare dixerit David, Potens in terra erit semen ejus, generatio rectorum benedicetur (Psal. CXI, 2); cum sciamus justorum filios et fuisse et esse maledictos, et injustorum et fuisse et esse benedictos.”

2. Huic quaestioni de Psalmi ipsius expositione respondeo, quem cum in populo tractarem dixi: Beatus enim vir qui timet Dominum, in mandatis ejus volet nimis. Viderit Deus, qui solus et veraciter et misericorditer judicat, quantum iste proficiat in mandatis ejus. Quoniam tentatio est vita humana super terram, sicut sanctus Job dicit (Job VII, 1). Et iterum scriptum est: Quoniam corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Qui autem judicat nos, Dominus est: nec ante tempus judicare debemus, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 4, 5). Viderit ergo ille quantum quisque proficiat in mandatis ejus: tamen volet nimis qui pacem illius coaedificationis adamaverit; nec jam desperare debet, quoniam in mandatis ejus volet nimis, et pax in terra hominibus bonae veluntatis (Luc. II, 14).

3. Inde, Potens in terra erit semen ejus. Semen futurae messis, opera esse misericordiae Apostolus testis est, qui dicit, Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim proprio metemus (Galat. VI, 9): et iterum, Hoc autem, inquit, qui parce seminat, parce et metet (II Cor. IX, 6). Quid autem, fratres, potentius, quam ut regnum coelorum, non solum Zachaeus emat dimidio rerum suarum (Luc. XIX, 8), sed et vidua duobus minutis (Marc. XII, 42), et tantumdem ibi uterque possideat? quid potentius, quam ut idem regnum et thesauris diviti, et calice aquae frigidae pauperi valeat? Sunt autem qui ista faciant dum terrena conquirunt, aut hic mercedem sperantes a Domino, aut hominibus placere cupientes: sed, Generatio rectorum benedicetur; id est, opera eorum quorum bonus Deus Israel, qui recto sunt corde; rectum autem cor est, non resistere patri emendanti, et credere pollicenti: non eorum quibus commoventur pedes, et effunduntur gressus atque labuntur, sicut in alio psalmo canitur, dum zelant in peccatoribus pacem peccatorum videntes, et putant perire opera sua, quia non eis merces redditur peritura (Psal. LXXII, 1-14). At iste vir qui timet Dominum, et in templum sanctum Dei conversione recti cordis aptatur, nec gloriam hominum quaerit, nec terrenas divitias concupiscit; et tamen, Gloria et divitiae in domo ejus. Domus enim ejus cor ejus est; ubi, Deo laudante, opulentius habitat cum spe vitae aeternae, quam, hominibus adulantibus, in marmoratis laqueatisque tectis cum timore mortis aeternae. Hujus enim justitia manet in saeculum saeculi: ipsa ejus gloria, ipsae divitiae. Illius autem purpura et byssus et epulae splendidae, et cum praesto sunt, transeunt; et cum ad finem venerint, aquae guttam ex digito stillante desiderans, ardens lingua clamabit (Luc. XVI, 19-24). [Haec sunt quae in dicto psalmo exposuisse me memini (Enarr. in Psal. III, nn. 2, 3), et ad quaestionis tuae quarto loco propositae solutionem satis esse nunc existimo ]. Quinto autem loco id proposuisti, unde post omnia disputaturum me esse promisi .