|
1. Sexta tua propositio est,
|
“Utrum juxta historiam libri
Regnorum pythonissa ipsum prophetam Samuelem de inferno evocaverit”
|
|
(I Reg. XXVIII, 7-19).
2. Hoc a me beatae memoriae Simplicianus Mediolanensis episcopus
aliquando quaesivit. Quid ergo ei responderim , subditum lege:
Item quaeris, inquam, utrum spiritus immundus qui erat in
pythonissa, potuerit agere ut Samuel a Saüle videretur et loqueretur
cum eo. Sed multo majoris miraculi est quod ipse satanas princeps
omnium immundorum spirituum potuit loqui cum Deo, et petere tentandum
Job justissimum virum (Job. I, 11): qui etiam tentandos
Apostolos petiit (Luc. XXII, 31). Aut si hoc non ideo
habet difficilem quaestionem, quia per quam voluerit creaturam, cui
voluerit creaturae, ubique praesens veritas loquitur, nec propterea
magni meriti est cui loquitur Deus: interest enim quid loquatur; quia
et imperator cum multis innocentibus non loquitur, quibus
providentissime consulit ad salutem; et cum multis nocentibus
loquitur, quos jubet interfici: si ergo hinc propterea nulla quaestio
est; nulla sit quaestio quomodo etiam immundus spiritus cum anima
sancti viri loqui potuerit. Omnibus enim sanctis Deus creator et
sanctificator longe utique major est. Quod si hoc movet, quod
licuerit maligno spiritui excitare animam justi, et tanquam de abditis
mortuorum receptaculis evocare; nonne magis mirandum est quod satanas
ipsum Dominum assumpsit et constituit super pinnam templi (Matth.
IV, 5)? Quolibet enim modo fecerit, ille etiam modus quo
Samueli factum est ut excitaretur, similiter latet. Nisi forte quis
dixerit faciliorem diabolo fuisse licentiam ad Dominum vivum unde
voluit assumendum, et ubi voluit constituendum, quam ad Samuelis
defuncti spiritum a suis sedibus excitandum. Quod si illud in
Evangelio nos ideo non perturbat, quia Dominus voluit atque permisit
nulla diminutione suae potestatis et divinitatis id fieri; sicut ab
ipsis Judaeis, quanquam perversis atque immundis et facta diaboli
facientibus, et teneri se, et vinciri, et illudi, et crucifigi atque
interfici passus est: non est absurdum credere ex aliqua dispensatione
divinae voluntatis permissum fuisse, ut non invitus nec dominante atque
subjugante magica potentia, sed volens atque obtemperans occultae
dispensationi Dei, quae et pythonissam illam et Saülem latebat,
consentiret spiritus Prophetae sancti se ostendi aspectibus regis,
divina eum sententia percussurus. Cur enim anima boni hominis, a
malis vivis evocata si venerit, amittere videatur dignitatem suam; cum
et vivi plerumque boni vocati ad malos veniant, et agant cum eis quod
officium postulat aequitatis, servato atque inconcusso decore virtutis
suae, et illorum vitiis pro rerum praesentium vel usu vel necessitate
tractatis?
3. Quanquam in hoc facto potest esse alius facilior exitus et
expeditior intellectus, ut non vere spiritum Samuelis excitatum a
requie sua credamus, sed aliquod phantasma, et imaginariam illusionem
diaboli machinationibus factam, quam propterea Scriptura nomine
Samuelis appellat, quia solent imagines rerum earum nominibus
appellari, quarum imagines sunt. Sicut omnia quae pinguntur atque
finguntur ex aliqua materie metalli aut ligni, vel cujusque rei aptae
ad opera hujusmodi, quaeque etiam videntur in somnis, et omnes fere
imagines, earum rerum quarum imagines sunt, appellari nominibus
solent. Quis est enim qui hominem pictum dubitet vocare hominem?
Quandoquidem et singulorum quorumque picturam cum aspicimus, propria
quoque nomina incunctanter adhibemus: velut cum intuentes tabulam aut
parietem, dicimus, Ille Cicero est, ille Sallustius, ille
Achilles, ille Hector, hoc flumen Simois, illa Roma; cum aliud
nihil sint quam pictae imagines. Unde Cherubim cum sint coelestes
potestates, ficta tamen ex metallo, quod imperavit Deus, super arcam
Testamenti, magnae rei significandae gratia, non aliud quam Cherubim
illa quoque figmenta vocitantur (Exod. XXV, 18). Item
quisquis videt somnium, non dicit, Vidi imaginem Augustini aut
Simpliciani; sed, Vidi Augustinum aut Simplicianum: cum eo
tempore quo tale aliquid vidit, nos ignoraremus; usque adeo manifestum
est, non ipsos homines, sed imagines eorum videri. Et Pharao spicas
se dixit vidisse in somnis et boves (Gen. XLI, 17-24), non
spicarum aut boum imagines. Si igitur liquido constat nominibus earum
rerum quarum imagines sunt, easdem imagines appellari; non mirum est
quod Scriptura dicit Samuelem visum, etiamsi forte imago Samuelis
apparuit, machinamento ejus qui transfigurat se velut angelum lucis,
et ministros suos velut ministros justitiae (II Cor. XI, 14,
15).
4. Jamvero si illud movet, quomodo et a maligno spiritu Saüli
vera praedicta sunt; potest et illud mirum videri, quomodo daemones
agnoverint Christum (Matth. VIII, 29), quem Judaei non
agnoscebant. Cum enim vult Deus etiam per infimos infernosque
spiritus aliquem vera cognoscere, temporalia duntaxat atque ad istam
mortalitatem pertinentia, facile est, et non incongruum, ut
omnipotens et justus ad eorum poenam, quibus ista praedicuntur, ut
malum quod eis impendet, antequam veniat praenoscendo patiantur,
occulto apparatu ministeriorum suorum etiam spiritibus talibus aliquid
divinationis impertiat, ut quod audiunt ab Angelis, praenuntient
hominibus. Tantum autem audiunt, quantum omnium Dominus atque
moderator vel jubet vel sinit. Unde etiam spiritus pythonius in
Actibus Apostolorum attestatur Paulo apostolo, et evangelista esse
conatur (Act. XVI, 17). Miscent tamen isti fallacias, et
verum quod nosse potuerint, non docendi magis quam decipiendi fine
praenuntiant. Et forte hoc est quod cum illa imago Samuelis Saülem
praediceret moriturum, dixit etiam secum futurum: quod utique falsum
est. Magno quippe intervallo post mortem separari bonos a malis in
Evangelio legimus, cum Dominus inter superbum illum divitem, cum jam
apud inferos tormenta pateretur, et illum qui ad ejus januam ulcerosus
jacebat, jam in requie constitutum, magnum chaos interjectum esse
testatur (Luc. XVI, 26). Aut si propterea Samuel Saüli
dixit, Mecum eris, ut non ad aequalitatem felicitatis, sed ad parem
conditionem mortis referatur, quod uterque homo fuerit, et uterque
mori potuerit, jamque mortuus mortem vivo praenuntiabat; perspicit,
quantum opinor, prudentia tua, secundum utrumque intellectum habere
exitum illam lectionem, qui non sit contra fidem: nisi forte
profundiore et perplexiore inquisitione, quae vel virium mearum vel
temporis excedit angustias, inveniatur ad liquidum, vel posse vel non
posse animam humanam, cum ex hac vita migraverit, magicis carminibus
evocatam vivorum apparere conspectibus, etiam corporis lineamenta
gestantem, ut non solum videri valeat, sed et agnosci. Et si
potest, utrum etiam justi anima, non quidem cogatur magicis sacris,
sed dignetur ostendi occultioribus imperiis summae legis obtemperans:
ut si fieri non posse claruerit, non uterque sensus in hujus
Scripturae tractatione atque expositione admittatur, sed illo
excluso, imaginaria simulatio Samuelis diabolico ritu facta
intelligatur. Sed quoniam, sive illud fieri possit, sive non
possit, tamen fallacia satanae atque imaginum simulandarum callida
operatio decipiendis humanis sensibus multiformis invigilat, pedetentim
quidem, ne inquisitionibus diligentioribus praescribamus, sed tamen
potius existimemus tale aliquid factum maligno pythonissae illius
ministerio, quamdiu nobis aliquid amplius excogitare atque explicare
non datur
(Quaestionum ad Simplicianum lib. 2, quaest. 3).
5. Haec sunt quae tunc de pythonissa et Samuele scripsi . Sed quam
non frustra dixerim, pedetentim nos in hac re gesta simulatam Samuelis
imaginem maligno pythonissae ministerio praesentatam existimare debere,
ne inquisitionibus diligentioribus praescribamus; mea posterior
inquisitio declaravit, quando inveni in libro Ecclesiastico, ubi
Patres laudantur ex ordine, ipsum Samuelem sic fuisse laudatum, ut
prophetasse etiam mortuus diceretur (Eccli. XLVI, 23). Sed
si et huic libro ex Hebraeorum, quia in eorum non est canone,
contradicitur; quid de Moyse dicturi sumus, qui certe et in
Deuteronomio mortuus (Deut. XXXIV, 5), et in Evangelio cum
Elia qui mortuus non est, legitur apparuisse viventibus (Matth.
XVII, 3)?
|
|