QUAESTIO VII. Quomodo stuprum Abimelech et Pharaonis effugit Sara.

1. Septima tua propositio est,

“Qualiter satisfaciendum sit eis qui dicunt Saram stuprum non effugisse, cum dicant Abimelech ab ejus conventione somnio esse revocatum (Gen. XX), et immissum in ejus copulam Pharaonem (Id. XII)?”

2. Quomodo dicant immissum in ejus copulam Pharaonem , non video; cum ad hoc credendum Scriptura non cogat. Accepit enim eam quidem in uxorem, continuoque ditatus est Abraham multis Aegyptiorum muneribus propter illam: sed non scriptum est, quod cum ea Pharao dormierit, eique permixtus sit; quoniam Deus eum multis magnisque cladibus affligendo id facere non permisit. Non enim placitae regibus ad conjugium feminae mox etiam carne copulabantur. Sed sicut legimus in libro qui praenotatur Esther, per aliquot menses, imo per totum annum, unguentis, pigmentis , aromatibus accurabantur earum corpora, priusquam corpori regio miscerentur (Esther II, 12). Hoc ergo spatio facta sunt illa quae scripta sunt, donec Pharao contritus et exterritus marito restituisset uxorem. Abimelech autem quoniam somnio est ab ejus commixtione prohibitus, ideo qui Saram stuprum non vitasse contendunt, putant utique regem, ut somniaret, nonnisi post ejus concubitum dormire potuisse. Quasi vero, ut omittam tempus quo accurabantur, ut supra dixi, ad voluptatem regiam corpora feminarum, non potuerit Deus, priusquam convenirent, eum mergere in somnum, et admonere per somnium.

3. Dicam quod factum est in Mauritania Sitifensi. Neque enim Deus sanctorum Patrum, non ipse est etiam Deus noster. Viduam in proposito continentiae constitutam Celticchius quidam catechumenus juvenis rapuit, ut haberet uxorem. Antequam concumberent, pressus somno et territus somnio, Sitifensi episcopo eamdem vehementissime requirenti, revocavit intactam. Vivunt adhuc de quibus loquor. Ille baptizatus et ipso in se facto miraculo conversus ad Dominum, ad episcopatum venerabili probitate pervenit; illa in sancta viduitate persistit.

4. Quid autem dixerim contra Faustum Manichaeum, cum calumniaretur patri Abrahae, quod uxorem suam duobus regibus ad concubitum venditasset, indicant quae subjeci :

“Quod autem justum, inquam, et fidelem virum matrimonii sui infamissimum nundinatorem appellans , avaritiae ac ventris causa duobus regibus, Abimelech ac Pharaoni, diversis temporibus Saram conjugem suam sororem mentitum, quia erat pulcherrima, in concubitum asserit venditasse; non ore veridico a turpitudine separat honestatem, sed ore maledico totum vertit in crimen. Hoc enim Abrahae factum lenocinio simile videtur, sed non valentibus ex illius aeternae legis lumine a peccatis recte facta discernere, quibus et constantia, pertinacia videri potest; et virtus fiduciae, vitium putatur audaciae; et quaecumque similiter objiciuntur quasi non recte agentibus a non recte cernentibus. Neque enim Abraham flagitio consensit uxoris, ejusque vendidit adulterium: sed sicut illa famulam suam non libidini mariti permisit, sed officio generandi ultro intulit, nequaquam turbato ordine naturali, ubi ejus potestas erat jubens potius obedienti, quam cedens concupiscenti; sic et ipse conjugem castam, et casto corde sibi cohaerentem, de cujus animo, ubi pudicitiae virtus habitat, nullo modo dubitabat, tacuit uxorem, dixit sororem, ne se occiso ab alienigenis atque impiis captiva possideretur; certus de Deo suo quod nihil eam turpe ac flagitiosum perpeti sineret. Nec eum fides ac spes fefellit. Namque Pharao territus monstris, multisque propter eam malis afflictus, ubi ejus esse uxorem divinitus didicit, illaesam cum honore restituit: Abimelech autem somnio commonitus et edoctus, similiter fecit”

(Contra Faustum lib. 22. cap., 33).