QUAESTIO VIII. Denique de Spiritu Dei qui super ferebatur super aquam, an ipse sit Spiritus sanctus.

1. Novissime exponendum poscis de spiritu Dei qui superferebatur super aquam.

“Quidam enim asseverant, inquis, Spiritum sanctum; alli mundanum spiritum dicunt, dicentes quia non potuit historiographus cum creaturis enumerare Creatorem, nec huic locum aliquem deputare, qui ubique sit totus, cum Patre videlicet atque Filio.”

2. Quid ergo istorum ego senserim, ex primo libro eorum quos de Genesi duodecim, sicut potui, non secundum allegorias, sed secundum rerum gestarum fidem scripsi, in hoc opusculum transtuli. Inest, inquam, Deo benignitas summa, et sancta, et justa; et quidam, non ex indigentia, sed ex beneficentia veniens amor in opera sua. Propterea priusquam scriberetur, Dixit Deus, Fiat lux, praecessit Scriptura, dicens, Et spiritus Dei superferebatur super aquam. Quia sive aquae nomine appellare voluit totam corporalem materiam, ut eo modo insinuaret unde facta et formata sint omnia, quae in suis generibus jam dignoscere possumus, appellans aquam, quia ex humida natura videmus omnia in terra per species varias formari atque concrescere; sive spiritualem vitam quamdam ante formam conversionis quasi fluitantem: superferebatur utique Spiritus Dei; quia subjacebat scilicet bonae voluntati Creatoris, quidquid illud erat, quod formandum perficiendumque inchoaverat: ut dicente Deo in Verbo suo, Fiat lux; in bona voluntate, hoc est, in beneplacito ejus, pro modo sui generis maneret quod factum est; et ideo rectum est quod placuerit Deo, Scriptura dicente, Et facta est lux; et vidit Deus lucem quia bona est. Ut quemadmodum in ipso exordio inchoatae creaturae, quae coeli et terrae nomine, propter id quod de illa perficiendum erat, commemorata est, Trinitas insinuatur Creatoris (nam dicente Scriptura, In principio fecit Deus coelum et terram, intelligimus Patrem in Dei nomine, et Filium in principii nomine, qui non Patri, sed per se ipsum creatae primitus, ac potissimum spirituali creaturae, et consequenter etiam universae creaturae principium est: dicente autem Scriptura, Spiritus Dei superferebatur super aquam, completam commemorationem Trinitatis agnoscimus); ita et in conversione atque perfectione creaturae, ut rerum species digerantur, eadem Trinitas insinuetur: Verbum Dei scilicet, et Verbi Generator, cum dicitur, Dixit Deus; et sancta Bonitas; in qua Deo placet quidquid ei pro suae naturae modulo perfectum placet, cum dicitur, Vidit Deus quia bonum est.

3. Sed cur commemorata prius, quamvis imperfecta creatura, postea commemoratur Spiritus Dei, prius dicente Scriptura, Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum; ac deinde inferente, Et spiritus Dei superferebatur super aquam (Gen. I, 1-4)? An quoniam egenus atque indigus amor ita diligit, ut rebus quas diligit subjiciatur; propterea cum commemoraretur Spiritus Dei, in quo sancta ejus benevolentia dilectioque intelligitur, superferri dictus est, ne facienda opera sua, per indigentiae necessitatem potius quam per abundantiam beneficentiae Deus amare putaretur? Cujus rei memor Apostolus dicturus de charitate, supereminentem viam demonstraturum se ait (I Cor. XII, 31): et alio loco, Supereminentem, inquit, scientiae charitatem Christi (Ephes. III, 19). Cum ergo sic oporteret insinuari Spiritum Dei, ut superferri diceretur, commodius factum est, ut prius insinuaretur aliquid inchoatum, cui superferri diceretur; non autem loco, sed omnia superante ac praecellente potentia (De Genesi ad litteram, lib. 1, cap. 5-7, n. 11-13).