|
Aurelii episcopi Carthaginensis impulsu Augustinus monachorum causam
qui se suis manibus transigebant, defendit adversus alios ejusdem
professionis nonnullos, qui ex oblationibus religiosorum sic volebant
vivere, ut nihil operantes, se potius evangelica praecepta de victu et
vestitu non curando implere jactarent. Ac primum, demonstrat
apostolum Paulum dedisse servis Dei praeceptum et exemplum faciendi
operis corporalis, quo victum et vestitum sibi procurarent. Deinde,
ostendit evangelica illa praecepta, unde suam monachi illi, non solum
desidiam, sed etiam arrogantiam fovebant, apostolico praecepto et
exemplo non esse contraria Ad extremum, crinitos monachos
reprehendit, atque ut ne comam contra praeceptum apostolicum nutrire
pergant, obsecrat et exhortatur.
|
|