|
11. Ex Evangelio cur non vivit Paulus. Et sequitur, et
adjungit, ne forte quisquam arbitretur ideo eum non accepisse, quia
illi non dederant: Non autem scripsi haec ut ita fiant in me; bonum
est mihi magis mori, quam quisquam inanem faciat. Quam gloriam, nisi
quam habere voluit apud Deum, in Christo compatiens infirmis; sicut
mox apertissime dicturus est? Si enim evangelizavero, inquit, non
est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit; id est, sustentandae
vitae hujus. Vae enim erit mihi, inquit, si non evangelizavero: id
est, malo meo non evangelizabo, quia fame cruciabor, et unde vivam
non habebo. Nam sequitur, et dicit: Si enim volens hoc facio,
mercedem habeo. Volentem se dicit facere, si nulla vitae hujus
fulciendae necessitate compulsus facit; et ob hoc habere mercedem,
utique apud Deum gloriae sempiternae. Si autem invitus, inquit,
dispensatio mihi credita est: id est, si necessitate transigendae
hujus vitae invitus cogor evangelizare, dispensatio mihi credita est;
ut scilicet ex dispensatione mea, quia Christum, quia veritatem
praedico, quamvis ex occasione, quamvis mea quaerens, quamvis terreni
emolumenti necessitate compulsus, alii proficiant, ego autem apud
Deum mercedem gloriosam illam sempiternamque non habeam. Quae ergo,
inquit, merces mihi erit? Interrogans dixit: propterea suspendenda
est pronuntiatio, donec respondeat. Quod ut facilius intelligatur,
tanquam nos eum interrogemus, Quae ergo tibi merces erit, Apostole,
quando mercedem istam terrenam etiam evangelistis bonis debitam, non
propter hoc evangelizantibus, sed tamen consequentem et oblatam ex
Domini ordinatione sumentibus, tu non accipis? quae ergo tibi merces
erit? Vide quid respondeat: Ut evangelizans, inquit, sine sumptu
ponam Evangelium; id est, ut non sit credentibus sumptuosum
Evangelium, ne putent ad hoc sibi evangelizari, ut id evangelistae
quasi vendere videantur. Et tamen redit etiam atque etiam, ut
ostendat quid sibi jure dominico liceat, et ipse non faciat: Ut non
abutar, inquit, potestate mea in Evangelio.
|
|