|
12. In hac re, ut in aliis, Paulus ex compassione se infirmis
accommodat. Quomodo sine fictione et fallacia factus est quasi sub
lege et quasi sine lege. Timet ne Evangelium, si ex eo vivat,
venale putetur ab infirmis. Jam vero quia infirmitati hominum
compatiens id faciebat, audiamus sequentia: Cum enim liber sim,
inquit, ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem:
iis qui sub Lege sunt, quasi sub Lege, cum non sim ipse sub Lege,
ut eos qui sub Lege erant lucrifacerem; iis qui sine Lege sunt,
quasi sine Lege, cum sine lege Dei non sim, sed sim in lege
Christi, ut lucrifacerem eos qui sine Lege sunt. Quod non simulandi
versutia faciebat, sed compatiendi misericordia; id est, non quasi ut
se fingeret Judaeum, sicut nonnulli putaverunt, quia legitima vetera
Jerosolymis observavit . Fecit enim hoc secundum liberam et
manifestam sententiam suam, in qua dicit, Circumcisus quis vocatus
est? non adducat praeputium ; id est, non sic vivat, quasi
praeputium adduxerit, et id quod nudaverat texerit: sicut alio loco
dicit, Circumcisio tua praeputium facta est (Rom. II, 25).
Secundum hanc ergo sententiam suam, qua dicit, Circumcisus quis
vocatus est? non adducat praeputium. In praeputio quis vocatus est?
non circumcidatur (I Cor. VII, 18); fecit illa quae non
intelligentibus et parum attendentibus finxisse putatus est; Judaeus
enim erat et circumcisus vocatus; noluit adducere praeputium, id est,
noluit ita vivere ac si circumcisus non esset. Hoc enim jam in
potestate habebat. Et sub Lege quidem non erat sicut illi qui eam
serviliter operabantur; sed tamen in lege Dei et Christi. Non enim
alia lex erat illa et alia lex Dei, sicut perditi Manichaei solent
dicere. Alioquin si cum illa fecit, finxisse putandus est; finxit et
paganum et sacrificavit idolis, quia dicit factum se fuisse iis qui
sine Lege sunt quasi sine Lege. Quos utique non nisi Gentiles,
quos Paganos dicimus, vult intelligi. Aliud est ergo esse sub
Lege, aliud in Lege, aliud sine Lege. Sub Lege carnales
Judaei: in Lege spirituales et Judaei et Christiani; unde illi
servaverunt morem illum patrium, sed onera insolita credentibus
Gentibus non imposuerunt; et ideo et illi circumcisi sunt: sine Lege
autem Gentes quae nondum crediderunt, quibus tamen se Apostolus
congruisse testatur per misericordem compassionem, non per versipellem
simulationem; id est, ut eo modo subveniret carnali Judaeo vel
Pagano, quo modo sibi ipse, si hoc esset, subveniri voluisset:
portans utique eorum infirmitatem in compassionis similitudine, non
fallens in mendacii fictione; sicut continuo sequitur, et dicit,
Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem (I Cor.
IX, 1-22). Hinc enim loquebatur, ut etiam omnia illa
diceret. Sicut ergo quod factus est infirmis infirmus, non erat
mendacium; sic et caetera illa superius. Quam enim dicit infirmitatem
suam erga infirmos fuisse, nisi compatiendi eis, in tantum ut, ne
videretur venditor Evangelii, et verbi Dei cursum apud imperitos in
malam suspicionem decidens impediret, nollet accipere quod jure
dominico debebatur? Quod si vellet, non utique mentiretur, quia vere
debebatur: et, quia noluit, non utique mentitus est. Neque enim
dixit non sibi deberi: sed deberi ostendit, et debito se usum non
esse, nec omnino uti velle professus est, eo ipso factus infirmus,
quo potestate sua uti noluit; tam misericordi scilicet indutus
affectu, ut cogitaret quemadmodum secum agi vellet, si et ipse ita
infirmaretur, ut posset de illis per quos sibi Evangelium
praedicaretur, si eos videret sumptus accipere, quasi mercimoniorum
nundinas suspicari.
|
|