|
13. Infirmorum periculis tremefactus eligit laborare, quam de
Evangelio vivere. De hac infirmitate sua dicit alio loco: Facti
sumus parvuli in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos.
Nam ejus circumstantia lectionis hoc indicat: Neque enim, inquit,
aliquando in sermone adulationis fuimus, sicut scitis; neque in
occasione cupiditatis, Deus testis est; neque quaerentes ab hominibus
gloriam, neque a vobis, neque ab aliis; cum possemus oneri vobis
esse, ut Christi Apostoli: sed facti sumus parvuli in medio
vestrum; tanquam si nutrix foveat filios suos (I Thess. II,
5-7). Quod ergo ad Corinthios dicit, habere se potestatem
apostolatus sui, sicut et caeteri Apostoli, qua potestate usum se non
esse testatur; hoc etiam in isto loco ad Thessalonicenses ait, Cum
possemus oneri vobis esse, ut Christi Apostoli: secundum quod
Dominus dicit, Dignus est operarius mercede sua. Nam hinc eum
dicere, illud indicat quod supra posuit: Neque in occasione
cupiditatis, Deus testis est. Per hoc enim quod jure dominico
debebatur bonis evangelistis, non propter hoc evangelizantibus, sed
quaerentibus regnum Dei, ut haec omnia apponerentur eis, inveniebant
alii occasionem, de quibus idem dicit, Neque enim isti Deo
serviunt, sed suo ventri (Rom. XVI, 18). Quibus hanc
occasionem amputare volebat Apostolus, ut etiam quod sibi juste
debebatur, omitteret. Aperte quippe hoc ipse ostendit in secunda ad
Corinthios, ab aliis Ecclesiis suppletas dicens necessitates suas.
Venerat enim, sicut apparet, ad tantam indigentiam, ut de longinquis
Ecclesiis ei necessaria mitterentur, dum tamen ab eis apud quos erat
nihil tale acciperet. Numquid peccatum, inquit, feci, me ipsum
humiliando, ut vos exaltaremini, quoniam gratis Evangelium Dei
evangelizavi vobis? Alias Ecclesias exspoliavi accipiens stipendium
ad vestram ministrationem; et cum apud vos fuissem et egerem, nemini
gravis fui. Nam id quod deerat mihi adimpleverunt fratres qui venerunt
a Macedonia, et in omnibus ingravate me in vobis custodivi, et
custodiam. Est veritas Christi in me, quia gloria haec non
infringetur in me in regionibus Achaiae. Quare? quia non vos
diligo? Deus scit. Quod autem facio et facturus sum, ut amputem
occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur,
inveniantur sicut et nos (II Cor. XI, 7-12). De hac
igitur occasione quam hic se dicit amputare, voluit intelligi quod ibi
ait, Neque in occasione cupiditatis, Deus testis est. Et quod hic
dicit, Me ipsum humiliando, ut vos exaltaremini: hoc in prima ad
eosdem Corinthios, Factus sum infirmis infirmus; hoc ad
Thessalonicenses, Factus sum parvulus in medio vestrum, tanquam si
nutrix foveat filios suos. Proinde attende sequentia: Ita, inquit,
desiderantes vos, placet impertire vobis non solum Evangelium Dei,
verum etiam animas nostras; quoniam charissimi nobis facti estis.
Recordamini enim, fratres, laborem nostrum et aerumnam, nocte et die
operantes, ne quem vestrum gravaremus (I Thess. II, 8, 9).
Hoc enim superius ait, Cum possemus oneri vobis esse, ut Christi
Apostoli. Infirmorum igitur periculis, ne falsis suspicionibus
agitati odissent quasi venale Evangelium, tanquam paternis maternisque
visceribus tremefactus hoc fecit. Sic etiam in Actibus Apostolorum
idem loquitur, cum a Mileto mittens Ephesum vocasset inde presbyteros
Ecclesiae, quibus inter multa: Argentum, inquit, et aurum vel
vestem nullius concupivi, ipsi scitis; quoniam necessitatibus meis et
eorum qui mecum fuerunt, hae manus servierint. Omnia ostendi vobis,
quoniam sic laborantes oportet juvare infirmos, memores etiam verborum
Domini Jesu, quia ipse dixit: Beatius est magis dare quam accipere
(Act. XX, 33-35).
|
|