|
14. Quod erat opus corporale Apostoli. Opera honesta ad victum
comparandum. Hic fortasse aliquis dicat: Si corporale opus
operabatur Apostolus, unde vitam istam sustentaret; quod erat ipsum
opus, et quando ei vacabat et operari et Evangelium praedicare? Cui
respondeo: Puta me nescire; corporaliter tamen operatum esse, et
inde in carne vixisse, non autem usum potestate quam Dominus
Apostolis dederat, ut Evangelium annuntians de Evangelio viveret,
ea quae supra dicta sunt sine ulla dubitatione testantur. Neque enim
aut uno loco aut breviter dictum est, ut possit cujusvis astutissimi
tergiversatione in aliam traduci pervertique sententiam. Cum igitur
tantae auctoritatis tam magnis et crebris molibus contradicentium
conteratur adversitas; quid a me quaerunt, vel quale opus faciebat vel
quando faciebat? Unum scio, quia nec furta faciebat, nec effractor
aut latro erat, nec auriga, aut venator, aut histrio, nec
turpilucrus: sed innocenter et honeste quae apta sunt humanis usibus
operabatur; sicut sese habent opera fabrorum, structorum, sutorum,
rusticorum, et his similia. Neque enim honestas ipsa reprehendit,
quod reprehendit superbia eorum qui honesti vocari amant, sed esse non
amant. Non igitur dedignaretur Apostolus sive rusticanum opus aliquod
aggredi, sive in opificum labore versari. Qui enim ait, Sine
offensione estote Judaeis, et Graecis, et Ecclesiae Dei (I
Cor. X, 32), quos in hac causa revereri posset ignoro. Si
Judaeos dixerint; Patriarchae pecora paverunt: si Graecos, quos
etiam Paganos dicimus; etiam philosophos multum sibi honorabiles
sutores habuerunt: si Ecclesiam Dei; homo ille justus et ad
testimonium conjugalis semper mansurae virginitatis electus, cui
desponsata erat virgo Maria, quae peperit Christum, faber fuit
(Matth. XIII, 55). Quidquid ergo horum cum innocentia et
sine fraude homines operantur, bonum est. Nam praecavet hoc et ipse
Apostolus, ne quisquam ex necessitate sustentandae vitae in mala opera
dilabatur. Qui furabatur, inquit, jam non furetur: magis autem
laboret manibus suis bonum, ut habeat unde tribuere cui opus est
(Ephes. IV, 28). Hoc ergo scire sufficit, quia et in ipso
opere corporali id quod bonum est operabatur Apostolus.
|
|