|
15. Quando soleret Apostolus operari. Monachorum otium. Quando
autem soleret operari, id est, quibus temporum spatiis, ne ab
evangelizando impediretur, quis possit comprehendere? Sane quia et
diurnis et nocturnis horis operabatur, ipse non tacuit (I Thess.
II, 9, et II Thess. III, 8). Verumtamen isti, qui
tanquam multum negotiosi et occupati de tempore operationis inquirunt,
quid agunt? Numquid ipsi ab Jerusalem per circuitum usque ad
Illyricum terras Evangelio repleverunt? aut quidquid gentium
barbararum remansit adhuc obeundum et implendum de pace Ecclesiae
susceperunt? Novimus eos in quamdam sanctam societatem otiosissime
congregatos. Mirandam rem fecit Apostolus, qui revera in tanta
sollicitudine omnium Ecclesiarum, et propagatarum et propagandarum,
ad ejus curam laboremque pertinentium, etiam manibus operabatur:
propterea tamen, cum apud Corinthios esset et egeret, nemini quidem
eorum apud quos erat, gravis fuit; sed plane quod illi deerat,
suppleverunt fratres qui venerunt ex Macedonia (II Cor. XI,
9).
|
|