|
16. Paulus praecipiens operari servos Dei, non vult tamen eorum
necessitates minus curari a fidelibus. Labor servis Dei eligendus qui
animo libero exerceatur, sine cura et cupiditate. Nam et ipse propter
ejusmodi necessitates sanctorum, qui quamvis praeceptis ejus
obtemperent, ut cum silentio operantes suum panem manducent, possunt
tamen multis ex causis indigere supplemento aliquo talium
sustentationum, cum dixisset talia docens et praemonens, His autem
qui ejusmodi sunt, praecipimus et obsecramus in Domino Jesu
Christo, ut cum silentio operantes suum panem manducent; ne illi qui
habebant unde necessaria servis Dei praeberent, hac occasione
pigrescerent, providens continuo subjecit, Vos autem, fratres,
nolite infirmari benefacientes (II Thess. III, 12, 13).
Et ad Titum cum scriberet, dicens, Zenam legisperitum et Apollo
sollicite praemitte, ut nihil illis desit; ut ostenderet unde illis
nihil deesse deberet, continuo subjunxit, Discant autem et nostri
bonis operibus praeesse ad necessarios usus, ne sint infructuosi
(Tit. III, 13, 14). Timotheum etiam, quem dicit
germanissimum filium, quoniam sciebat corpore infirmum, sicut
ostendit, monens eum ne aquam biberet, sed modico vino uteretur,
propter stomachum et frequentes suas infirmitates (I Tim. V,
23); quia in opere corporali laborare non poterat, ne forte cum
indigere nollet victu quotidiano ab eis quibus Evangelium ministrabat
, aliqua sibi negotia quaereret, quibus animi ejus implicaretur
intentio (aliud est enim corpore laborare animo libero, sicut opifex,
si non sit fraudulentus et avarus, et privatae rei avidus; aliud autem
ipsum animum occupare curis colligendae sine corporis labore pecuniae,
sicut sunt vel negotiatores, vel procuratores, vel conductores: cura
enim praesunt, non manibus operantur, ideoque ipsum animum suum
occupant habendi sollicitudine): Timotheum ergo, ne in talia
incideret, quia per infirmitatem corporis manibus operari non poterat,
sic exhortatur, monet et consolatur: Labora, inquit, sicut bonus
miles Christi Jesu. Nemo militans Deo implicat se negotiis
saecularibus, ut placeat cui se probavit. Nam qui in agone
contendit, non coronatur nisi legitime certaverit. Hic ne ille
pateretur angustias, dicens, Fodere non possum, mendicare confundor
(Luc. XVI, 3); adjunxit, Laborantem agricolam primum oportet
de fructibus percipere (II Tim. II, 6): secundum illud quod
ad Corinthios dixerat, Quis militat suis stipendiis unquam? Quis
plantat vineam, et de fructu ejus non edit? Quis pascit gregem, et
de lacte gregis non percipit (I Cor. IX, 7)? Fecit ita
securum castum evangelistam, non ad hoc evangelizantem ut venderet
Evangelium, sed tamen huic vitae necessaria suis sibi exhibere manibus
non valentem; ut intelligeret, quod necessarium sibi sumebat ab eis
quibus tanquam provincialibus militabat, et quos tanquam vineam cultura
exercebat vel tanquam gregem pascebat, non esse mendicitatem, sed
potestatem.
|
|