|
17. Paulus vult a fidelibus suppleri necessitates servorum Dei,
qui victum sibi propter occupationes vel infirmitates comparare non
valent. Ministerium in sanctos, quo supplentur carnalia iis a quibus
vicissim accipiuntur spiritualia. Paulo obediant et servi Dei
laborando; et boni fideles eorum necessitates supplendo. Propter has
igitur vel occupationes servorum Dei, vel infirmitates corporales quae
omnino deesse non possunt, non solum permittit Apostolus sanctorum
indigentias suppleri a bonis fidelibus, sed etiam saluberrime
hortatur. Excepta enim illa potestate, qua se dicit ipse non usum,
cui tamen serviendum esse a fidelibus praecipit, dicens, Communicet
qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis
(Galat. VI, 6): excepta ergo hac potestate, quam verbi
praedicatores habere in eos quibus praedicant, saepe testatur, etiam
sanctis qui omnia sua vendita distribuerant, et Jerosolymis habitabant
in sancta communione vitae, non dicentes aliquid proprium, quibus
erant omnia communia, et anima et cor unum in Deum (Act. II,
44, et IV, 32); ab Ecclesiis Gentium necessaria conferri
praecipit et hortatur. Inde est et illud ad Romanos: Nunc igitur
pergam Jerusalem ministrare sanctis. Placuit enim Macedoniae et
Achaiae communionem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt
Jerusalem. Placuit enim illis, et debitores eorum sunt. Si enim
spiritualibus eorum communicaverunt Gentes, debent et in carnalibus
ministrare eis (Rom. XV, 5, 27). Hoc simile est illi quod
ait ad Corinthios: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est
si carnalia vestra metamus (I Cor. IX, 11)? Item ad
Corinthios in secunda: Notam autem, inquit, vobis facimus,
fratres, gratiam Dei quae data est in Ecclesiis Macedoniae, quia in
multa probatione tribulationis , abundantia gaudii eorum et profunda
paupertas eorum abundavit in divitiis simplicitatis eorum; quia
secundum vires, testimonium perhibeo , et supra vires voluntarii
fuerunt, cum multis precibus obsecrantes nos gratiam et communionem
ministrationis quae fit in sanctos: et non quomodo speravimus, sed se
ipsos tradiderunt primum Domino, et nobis per voluntatem Dei, ad
deprecandum Titum, ut quomodo coepit, sic et consummet in vos etiam
gratiam istam. Sed quomodo semper abundatis in omnibus fide, et
verbo, et scientia, et omni studio, et ea quae ex vobis est in nos
charitate, ut et in hac gratia abundetis. Non secundum imperium
dico, sed propter aliorum studium et vestrae charitatis charissimum
probans. Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam
propter vos pauper factus est, cum dives esset, ut illius paupertate
vos ditaremini. Et consilium in hoc do: hoc enim vobis prodest, qui
non solum facere, sed etiam velle coepistis ab anno priore; nunc autem
et facto perficite, ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita
sit et perficiendi ex eo quod quisque habet. Si enim promptus est
animus, secundum id quod habet acceptabilis est, non secundum id quod
non habet. Non enim ut aliis sit refectio, vobis autem angustia, sed
pro aequalitate in hoc tempore, ut vestra abundantia sit ad illorum
inopiam, ut et illorum abundantia fiat in vestram inopiam, ut fiat
aequalitas, sicut scriptum est: Qui multum, non abundavit; et qui
modicum, non defuit illi. Gratias autem Deo, qui dedit idem studium
pro vobis in corde Titi: quia consolationem quidem suscepit;
studiosior autem cum esset, sponte exiit ad vos. Misimus autem cum eo
fratrem, cujus laus in Evangelio est per omnes Ecclesias. Non solum
autem, sed et ordinatus est ab Ecclesiis comes peregrinationis
nostrae, cum hac gratia quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et
promptum animum nostrum : devitantes hoc, ne quis nos reprehendat in
hac plenitudine, quae ministratur a nobis. Providemus enim bona, non
solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. In his verbis apparet,
quantum non solum curam sanctarum plebium esse voluerit, ministrare
necessaria sanctis Dei servis, consilium in hoc dans, quia hoc magis
ipsis qui hoc faciebant proderat, quam illis erga quos faciebant
(illis enim aliud proderat, id est, hoc erga se obsequio fratrum
suorum sancte uti, nec propter hoc Deo servire, nec ista sumere nisi
ad supplendam necessitatem, non ad pascendam pigritiam): sed etiam
suam curam beatus Apostolus tantam dicit in hac ministratione, quae
nunc per Titum transmittebatur, ut comitem peregrinationis suae
propter hoc commemoret ordinatum ab Ecclesiis, boni testimonii hominem
Dei, cujus laus, inquit, in Evangelio est per omnes Ecclesias.
Et ad hoc dicit illum ordinatum comitem sibi, ut devitaret hominum
reprehensiones, ne sine testimonio sanctorum in hoc ministerio
sociorum, tanquam sibi accipere, et in sinus suos convertere ab
infirmis et impiis putaretur, quae accipiebat ad supplendas
necessitates sanctorum per se afferenda vel distribuenda indigentibus.
18. Et paulo post dicit: Nam de ministerio quod fit in sanctos,
ex abundanti est mihi scribere vobis. Scio enim promptum esse animum
vestrum, de quo glorior pro vobis apud Macedonas; quoniam Achaia
parata est ab anno priore, et quae ex vobis est aemulatio irritavit
plures. Misimus autem fratres, ne gloria nostra quam habemus in
vobis, evacuetur in hac parte, ut, sicut dixi, parati sitis: ne cum
venerint mecum Macedones, et invenerint vos imparatos, confundamur
nos, ut non dicam vos, in hac substantia. Necessarium ergo
existimavi rogare fratres, ut praecedant ad vos, et praeparent jam
pridem repromissam hanc benedictionem vestram, ut sit parata, sic
quasi benedictionem, non quasi avaritiam. Hoc autem , Qui parce
seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictione, in
benedictione et metet. Unusquisque secundum quod proposuit corde, non
ex tristitia aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus.
Potens est autem Deus omnem gratiam abundantem facere in vobis, ut in
omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus
bonum: sicut scriptum est, Dispersit, dedit pauperibus, justitia
ejus manet in aeternum. Qui autem subministrat semen seminanti, et
panem in escam subministrabit, et multiplicabit seminationem vestram,
et augebit crescentes fruges justitiae vestrae, ut in omnibus ditati in
omnem simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum actionem Deo:
quoniam ministerium functionis hujus non solum supplet ea quae desunt
sanctis, sed et abundare facit per multorum gratiarum actionem Deo,
per probationem ministrationis hujus glorificantes Deum in obsequio
confessionis vestrae in Evangelium Christi, et simplicitate
communicationis in illos et in omnes, et in ipsorum precatione pro
vobis, desiderantium vos propter excellentem gratiam Dei in vobis.
Gratias Deo super inenarrabili dono ejus (II Cor. VIII et
IX). Quanta pinguedine sanctae laetitiae sit perfusus Apostolus,
dum loquitur de alterno supplemento indigentiae militum et provincialium
Christi, hinc de rebus carnalibus in illos, inde autem de
spiritualibus in istos; ut exclamaret, et tanquam sanctorum gaudiorum
sagina eructuaret, dicens, Gratias Deo super inenarrabili dono
ejus?
19. Sicut ergo non cessavit Apostolus, imo Spiritus Dei
possidens et implens et agens cor ejus, exhortari fideles qui haberent
hujusmodi substantiam, ut nihil deesset necessitatibus servorum Dei,
qui celsiorem sanctitatis gradum in Ecclesia tenere voluerunt, ut spei
saecularis vincula cuncta praeciderent, et animum liberum divinae
militiae dedicarent: sic debent et ipsi praeceptis ejus obedire, ut
compatiantur infirmis, et amore privatae rei non illigati manibus suis
in commune laborare , praepositis suis sine murmure obtemperare; ut
hoc suppleatur ex oblationibus bonorum fidelium, quod laborantibus et
aliquid unde victum transigant operantibus, propter infirmitates tamen
corporales aliquorum, et propter ecclesiasticas occupationes vel
eruditionem doctrinae salutaris, deesse putaverint .
|
|