|
20. Obtendunt pigri vacare se orationi, psalmis, lectioni et verbo
Dei. Inter laborandum licere psallere. Lectionem non prodesse,
nisi fiat quod legitur. Quid enim agant qui operari corporaliter
nolunt, cui rei vacent scire desidero. Orationibus, inquiunt, et
psalmis, et lectioni, et verbo Dei. Sancta plane vita et Christi
suavitate laudabilis: sed si ab his avocandi non sumus, nec
manducandum est, nec ipsae escae quotidie praeparandae, ut possint
apponi et assumi. Si autem ad ista vacare servos Dei certis
intervallis temporum, ipsius infirmitatis necessitas cogit, cur non et
apostolicis praeceptis observandis aliquas partes temporum deputamus?
Citius enim exauditur una obedientis oratio, quam decem millia
contemptoris. Cantica vero divina cantare, etiam manibus operantes
facile possunt, et ipsum laborem tanquam divino celeumate consolari .
An ignoramus, omnes opifices quibus vanitatibus et plerumque etiam
turpitudinibus theatricarum fabularum donent corda et linguas suas, cum
manus ab opere non recedant? Quid ergo impedit servum Dei manibus
operantem in lege Domini meditari (Psal. I, 2), et psallere
nomini Domini Altissimi (Psal, XII, 6): ita sane ut ad ea
discenda, quae memoriter recolat, habeat seposita tempora? Ad hoc
enim et illa bona opera fidelium, subsidio supplendorum necessariorum
deesse non debent, ut horae quibus ad erudiendum animum ita vacatur,
ut illa opera corporalia geri non possint, non opprimant egestate.
Qui autem se dicunt vacare lectioni, nonne illic inveniunt quod
praecipit Apostolus? Quae est ista ergo perversitas, lectioni nolle
obtemperare, dum vult ei vacare; et ut quod bonum est diutius
legatur, ideo facere nolle quod legitur? Quis enim nesciat tanto
citius quemque proficere cum bona legit, quanto citius facit quod
legit?
|
|