|
21. Erogandi verbi Dei obtentu nolentes laborare castigantur.
Paulus ad erogandum verbum certa tempora constituit, et alia ad
laborandum. Optima gubernatio, ut omnia ex ordine gerantur. Si
autem alicui sermo erogandus est, et ita occupat ut manibus operari non
vacet; numquid hoc omnes in monasterio possunt, venientibus ad se ex
alio genere vitae fratribus, vel divinas lectiones exponere, vel de
aliquibus quaestionibus salubriter disputare? Quando ergo non omnes
possunt, cur sub hoc obtentu omnes vacare volunt? Quanquam etsi omnes
possent, vicissitudine facere deberent ; non solum ne caeteri a
necessariis operibus occuparentur, sed etiam quia sufficit ut
audientibus pluribus unus loquatur? Deinde ipsi Apostolo quomodo
vacaret operari manibus suis, nisi ad erogandum verbum Dei certa
tempora constitueret? Neque enim et hoc Deus latere nos voluit. Nam
et cujus artis opifex fuerit, et quibus temporibus vacaret dispensando
Evangelio, sancta Scriptura non tacuit. Nam cum eum dies
profectionis urgeret in Troade constitutum, etiam in una sabbati
congregatis fratribus ad frangendum panem, tanta fuit intentio et tam
necessaria disputatio, ut sermo produceretur usque ad medium noctis
(Act. XX, 7), tanquam excidisset eis quod eo die non esset
jejunium: quando autem in aliquo loco immoratus quotidie disputabat,
quis dubitaverit horas eum habuisse ad hoc officium deputatas? Namque
apud Athenas cum esset, quia studiosissimos rerum inquisitores
invenerat, ita de illo scriptum est: Disputabat igitur cum Judaeis
in synagoga, et Gentibus incolis in foro per omnem diem ad eos qui
aderant. Non enim in synagoga per omnem diem, ubi mos erat sabbato
sermocinari: sed in foro, inquit, per omnem diem; propter studia
utique Atheniensium. Sic enim sequitur: Quidam vero Epicureorum et
Stoicorum philosophorum conferebant cum illo. Et paulo post dicit:
Athenienses autem et advenae hospites ad nihil aliud vacabant, quam
dicere aliquid novi, aut audire (Act. XVII, 17, 18,
21). Putemus Apostolum illis omnibus diebus quibus fuit Athenis,
non fuisse operatum; propter hoc enim et ex Macedonia supplebatur ejus
indigentia, sicut dicit in secunda ad Corinthios (II Cor. XI,
9): quanquam et aliis horis et noctibus poterat, quia ita valebat et
animo et corpore. Sed cum Athenis exisset, videamus quid dicit
Scriptura: Disputabat, inquit, in synagoga per omne sabbatum: hoc
apud Corinthum. In Troade vero, ubi necessitate imminentis
profectionis usque ad medium noctis sermo protractus est, una sabbati
erat, qui dies dominicus dicitur: unde intelligimus eum non fuisse cum
Judaeis, sed cum Christianis; quando etiam dicit ipse narrator ad
frangendum panem fuisse collectos. Et ipsa est optima gubernatio, ut
omnia suis temporibus distributa ex ordine gerantur, ne animum humanum
turbulentis implicationibus involuta perturbent.
|
|