|
22. Operatum esse Paulum opus vere corporale. Ibi etiam dicitur
quid operabatur Apostolus. Post haec, inquit, egressus ab Athenis
venit Corinthum; et cum invenisset quemdam Judaeum nomine Aquilam,
Ponticum genere, recens advenientem ab Italia, et Priscillam uxorem
ipsius, propterea quod jussisset Claudius discedere omnes Judaeos
Roma, accessit ad illos, et propter artis similitudinem mansit apud
illos opus faciens: erant enim tabernaculorum artifices (Act.
XVIII, 1-4). Hoc si conati fuerint allegorice interpretari,
ostendunt quomodo proficiant in ecclesiasticis litteris, quibus se
vacare gloriantur. Et certe illa quae supra dicta sunt, Numquid ego
solus et Barnabas non habemus potestatem non operandi? et, Non sumus
usi hac potestate (I Cor. IX, 6, 12); et, Cum possemus
vobis oneri esse ut Christi Apostoli (I Thess. II, 7); et,
Nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus (II Thess.
III, 8); et, Dominus ordinavit eis qui Evangelium annuntiant,
de Evangelio vivere: ego autem nullius horum usus sum (I Cor.
IX, 14 et 15): et caetera hujusmodi, aut exponant aliter, aut
si praeclarissima luce veritatis urgentur, intelligant et obediant:
aut si obedire vel nolunt vel non possunt, saltem illos qui volunt,
meliores, qui autem et possunt, feliciores esse fateantur. Aliud est
enim corporis infirmitatem, vel veram allegare, vel falsam
praetendere: aliud autem sic decipi, et sic decipere, ut insuper ideo
videatur in servis Dei major esse justitia, quia potuit inter
imperitos regnare pigritia. Qui enim veram corporis ostendit
infirmitatem, humane tractandus est; qui autem falsam praetendit et
convinci non potest, Deo dimittendus est: neuter tamen eorum
perniciosam regulam figit ; quia bonus servus Dei et manifeste infirmo
fratri suo servit, et fallenti cum credit, quia malum eum non putat,
non imitatur ut malus sit; et si non ei credit, fallacem putat, ac
nihilominus non imitatur. Ab illo vero qui dicit, Haec est vera
justitia, ut nihil corporaliter operando imitemur volatilia coeli,
quoniam qui tale aliquid fuerit operatus contra Evangelium facit:
quisquis animo infirmus hoc audit et credit, non quia sic vacat, sed
quia sic errat, lugendus est.
|
|