|
23. Objectio, an caeteri Apostoli non laborantes ac de Evangelio
viventes peccarint. Responsio. Praeceptum operandi eos spectare qui
non evangelizant. Hinc exoritur altera quaestio: fortasse enim
dicat, Quid ergo? caeteri Apostoli et fratres Domini et Cephas,
quia non operabantur, peccabant? aut afferebant impedimentum
Evangelio, quia dicit beatus Paulus, ideo se non usum hac
potestate, ne quod impedimentum daret Evangelio Christi? Si enim
peccaverunt, quia non operati sunt, non ergo acceperant potestatem non
operandi, sed de Evangelio vivendi. Si autem acceperant hanc
potestatem, ordinante Domino ut qui Evangelium annuntiarent, ex
Evangelio viverent, et dicente, Dignus est operarius cibo suo
(Matth. X, 10); qua potestate Paulus amplius aliquid erogans
uti noluit: non utique peccaverunt. Si non peccaverunt, nullum
impedimentum dederunt. Neque enim nullum peccatum est, impedire
Evangelium. Quod si ita est, et nobis, inquiunt, liberum est, et
uti et non uti hac potestate.
24. Hanc quaestionem breviter solverem, si dicerem, quia et juste
dicerem, credendum esse Apostolo. Ipse enim sciebat cur in
Ecclesiis Gentium non oporteret portari venale Evangelium, non
culpans coapostolos suos, sed distinguens ministerium suum: quia ita
inter se distribuerant, procul dubio admonente Spiritu sancto,
evangelizandi provincias, ut Paulus et Barnabas ad Gentes irent,
illi autem in circumcisionem (Act. XIII, 2, et Galat. II,
9). Hoc tamen eum praecepisse iis qui non habebant ejusmodi
potestatem, ea quae jam multa dicta sunt manifestant.
|
|