|
Qui vacare volunt, ii plerique ex inope ac laboriosa vita conversi
sunt. Isti autem fratres nostri temere sibi arrogant, quantum
existimo, quod ejusmodi habeant potestatem. Si enim evangelistae
sunt, fateor, habent: si ministri altaris, dispensatores
sacramentorum, bene sibi istam non arrogant, sed plane vindicant
potestatem.
25. Si saltem habebant aliquid in hoc saeculo, quo facile sine
opificio sustentarent istam vitam, quod conversi ad Deum indigentibus
dispertiti sunt, et credenda est eorum infirmitas et ferenda. Solent
enim tales, non melius, sicut multi putant, sed quod est verum,
languidius educati, laborem operum corporalium sustinere non posse.
Tales fortasse multi erant in Jerosolyma. Nam et scriptum est quod
praedia sua vendiderint, et pretia eorum ante pedes Apostolorum
posuerint, ut distribueretur unicuique sicut opus erat (Act. II,
45, et IV, 34). Quia prope inventi sunt, et utiles fuerunt
Gentibus , quae ab idolorum cultu ex longinquo vocabantur, secundum
illud quod dictum est, Ex Sion prodiet lex, et verbum Domini ex
Jerusalem (Isai. II, 3): debitores eorum dixit Apostolus ex
Gentibus Christianos, Debitores eorum, inquit, sunt; et addidit
quare, Si enim spiritualibus eorum, inquit, communicaverunt
Gentes, debent et in carnalibus ministrare eis (Rom. XV,
27).
|
|